49:256 nos debet ne torpeamus in terra. Caeterum paulo post, ubi iubet tanquam interdiu in Ime ambulare, eandem metaphoram non continuat, quia praesentem statum diei confert, in quo nobis affulget Christus. Sed diversis modis nunc ad futurae vitae meditationem, nunc ad reverentiam conspectus Dei hortari nos voluit 13. Non comessationibus, ete. Tria vitiorum genera hic posuit, quorum unumquodque designavit duobus nominibus: intemperiem et luxuriem in victu: libidinem veneream et quae ei coniunctae sunt spurcitiae: invidiam et contentionem. Si haec tantum in se turpitudinis habent, ut ea perpetrare carnales quoque homines in hominum oculis pudeat, nos ab iis perpetuo abstinere convenit, qui in luce Dei versamur, etiam quum ab hominum conspectu sumus subducti. In tertio iugo quamquam aemulationem contentio praecedit, dubium tamen non est quin Paulus monere voluerit, ex hoc fonte emergere lites et certamina: quia dum quisque eminere appetit, alii aliis invident Utriusque vero mali causa est ambitio. 14. Sed induamini Iesum Christum, ete. Metaphora haec valde st scripturis usitata in iis rebus, quae ad hominem vel ornandum vel deformandum faciunt: quorum utrumque in vestimentis cernitur. Nam et foeda laceraque vestis hominem dehonestat, et decora puraque multum illi conciliat gratiae. Induere autem Christum hic significat, virtute spiritus eius undique nos muniri qua idonei ad omnes sanctitatis partes reddamur. Sic enim instauratur in nobis imago Dei, quae unicum est animae ornamentum. Respicit enim Paulus ad vocationis nostrae finem, quia Deus nos adoptans in corpus unigeniti filii sui inserit, et quidem hac lege ut nos abdicantes priore vita fiamus in ipso novi homines. Quare etiam alibi fideles dicit Christum induere in baptismo. Et carnis curam. Quamdiu carnem nostram circumferimus, eius curam non possumus in totum abiicere: sic enim in coelis est conversatio nostra, ut in terra peregrinemur. Curanda sunt igitur quae ad corpus pertinent, sed non aliter quam peregrinationis adminicula, non autem ut patriae nos oblivisci faciant. Dixerunt etiam profani homines, naturae pauca sufficere: appetitus vero hominum esse inexplebiles. Necesse ergo est, quisquis carnis suae desideriis satisfacere cupit, non modo diffluere, sed in vastum et profundum gurgitem immergi. Paulus desideriis fraenum iniiciens hanc omnis intemperantiae causam esse admonet, quod nemo sobrio vel legitimo usu contentus est. Ideo statuit hunc modum, ut serviamus necessitati carnis nostrae, non libidini indulgeamus. Ita fiet ut praesenti sacculo utamur tanquam non utentes.