20:256 Puto ego nobis absque intermissione orandum esse contra huiusmodi adversarios nostros Davidis psalmum: Eripe me Domine ab homine malo et a viro iniquo serva me ete. Qualesquales tamen illi sint, defendenda erit nobis contra eos sancta veritas. Satis est si causa simus superiores, licet inferiores multo loquacitate et maledictis. Dominus tandem evertet illos. Mortuus est Castellio, atque utinam cum ipso mortuae essent fanaticae opiniones plurimae. Quidam homo ineptus scripsit ei epitaphium.2) Verum talibus encomiastis digna sunt talia ingenia. Pungit vos atque Genevam. Utinam illi interea caput scalpere libuisset. Irascor Oporino qui huiusmodi naenias imprimit. Sed dulce lucrum ex re qualibet. Laudetur Castellio ex paupertate. Fuit is pauper ut solent monachi, qui nihil habent et tamen omnia possident. Dicebat Gualtherus noster: Aut ille indignus fuit meliore stipendio, aut si vir bonus fuit et magistratus stipendium ei non auxit, sed egere permisit, ingratus sane et iniquus est talis magistratus. Hae sunt laudes istorum, prope dixissem asinorum.3) Gaudeo meliuscule valere D. Calvinum. Gratulare illi meo nomine et saluta eum. Dominus illum nobis diu servet incolumem. Spero Deum sua potentia servaturum vatem vestrum, utut insaniant et frendant dentibus adversarii. Contra nos quoque aiunt iam armari nescio quot gentes. Sed si Dominus erit nobiscum facile servabimur ab hostibus nostris . Tiguri 13. Febr. 1564. Bullingerus tuus. 2) Hoc aliud videtur fuisse atque illud quod tres Poloni Stan. StarsiechowsJci, Io. Ostrorog et Georgius Niemsta lapidi insculpi curarunt in peristylio summi templi Basileensis. In hoc enim nihil de etus paupertate neque contra adversarios. Etiam illa quae edidit Maehly p. 148 nihil tale continent. {Cf. Gerdes, Ital. ref. p. 216 Mahly p. 80.) Videtur fuisse charta ab Oporino impressa quae dicitur recusa ad calcem editionis cuiusdam Dialogorum Castellionis sec. Baylium. Cf. N. 4070. 3) O pudendam et tristem tantorum virorum m miserum illum et saeculo suo superiorem, iam et mortuwn Castel- Mortem insectationem ! Qui rabie sua theologica adeo incensi sunt ut ne id quidem animadvertant, suis telis ipsum peti magistratum Basileensem, dum Calvinus innocentem furti accusare non dubitavero^.