15:256 cum reliquis transagite,*) nisi forte aliquas mihi partes mandare visum fuerit. Ego tamen, donec mihi scripseris quid mihi agendum putes, quietus exspectabo. Ecce autem dum communis causae patrocinium tuo mandato suscipio, nebulo ille Hieronymus in hoa ipso capite me haereticum esse passim clamitat. Ex vicinis fratribus alii fovent, alii exacuunt virulentam bestiam, alii se palam adiungunt ac pro suggestu in me bacchantur, alii dissimulant. Si quando Bernam scribas, uno saltem verbo Hallerum admone, si hactenus aequo segnior fuit, ne diutius me tam indigne et crudeliter vexari sinat. Nunc unum e collegis2) nostris Bernam misimus qui nostram querimoniam deferret. De profectu pendemus dubii et anxii. De reliquo statu nostro illustris vir D. Marchio Vici te certiorem reddet ac simul exponet qua de causa profectionem hanc susceperit. Vale, ornatissime vir et semper mihi observando frater. D. Gualtherum, Pellicanum, Zuinglium, et reliquos fratres, generos et filias meo nomine plurimum salutes. Symmystae quoque mei vos salutant. Dominus vobis semper adsit, vos spiritu suo gubernet ae benedictione augeat. Genevae pridie nonas Octobris 1554. 2023. MINISTRI GENEVENSES BERNENSIBUS. Unum ex suis Bernam mittunt ad Senatum, ui certis quibusdam calumniatoribus ex autoritate magistratus silentium imponatur rogaturum, et cupiunt eum ad dominos deduci ita ut ipsos huic causae patrocinari appareat (Habuimus ad manum authenticum exemplar quod asservatur in Bibi. civica Bernensi MSS. hist. helv. III. 34, fol. 248, tum apographon insertum Commentariis Ven. Ministerii Tom. B. fol. 20 v. . Simlerus habet Vol. 83.) Eximiis et fidelibus Christi Ministris pastoribus Bernensis ecclesiae, fratribus plurimum colendis. S. Frater hic et symmysta noster1) istuc mandato nostro profectus est, ut apud clarissimum 2022.1) Scil edi debebat haec defensio communi nomine omnium qui Consensui subscripserant Verum mox ab hoc proposito destiterunt 2) Vide praecellentes. 2023.1) Ioh. Fabri.