7:255 255 STATUS CAUSAE SlvE ARGUMENTUM. [pag. 4] Quuni Caesar superiore anno, parata iam in Galliam expeditione, non aliter posse diu Germaniam in pacato statu contineri intelligeret, quam si praescripta ante suum discessum fuerit ratio qua imperii ordines inter religionis dissidia pacem tamen colerent, decretum interposuit, ut, donec cognita esset causa, aequalis utrisque conditio esset, tum sibi curae fore promisit, ut prima quaque occasione concilium universale vel saltem nationale cogeretur: aut si id non succederet, se daturum operam, ut proximo imperiali conventu, post legitimam disceptationem aliquid tandem statueretur. Digna quidem erat pietatis causa, quam aliis omnibus posthabitis, tractandam Imperator susciperet. Sed quia difficili et periculoso bello implicitus, neque huc animum applicare extemplo poterat, et ne quid interea turbarum se absente oriretur, non temere metuebat prudens ac cordatus princeps, nihil omnino nec communi ecclesiae christianae saluti aptius, nec publicae Germaniae tranquillitati