52:255 255 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM L 256 praeoccupat, qua ipsum gravabant. Nam quoties eorum ostentationi resistebat, hoc quasi clypeo se tuebantur, Quid ergo? visne sepultam esse legem, et deletam ex hominum memoria? Fatetur ergo Paulus, ut hac calumnia eos depellat, bonam esse legem, sed usum eius legitimum requiri: ubi argumentatur a coniugatis: nomen enim legitimi ab ipsa lege deductum est. Verum ultra progreditur: nam et legem pulchre cum sua doctrina convenire docet, et eandem in ipsos retorquet. 9. Quod iusto non sit lex. Non instituit apostolus disputare de toto legis officio: sed homines ipsos respicit. Fere enim contingit ut qui summi legis zelotae videri affectant, tota vita se prodant summos esse contemptores. Cuius rei praeclarum hodie specimen relucet in assertoribus iustitiae operum, et liberi arbitrii patronis. Perpetuo in ore habent persectam vitae sanctitatem, merita, satisfactiones: tota autem vita clamitat, eos plusquam impios et profanos esse, provocare quibuscunque modis iram Dei, et iudicium eius secure contemnere. Magnifice extollunt liberam boni et mali electionem: factis autem produnt se esse Satanae mancipia, et quidem arctissimis servitutis compedibus districta. Quum tales essent Pauli adversarii, ut stolidam eorum insolentiam compesceret, admonuit legem esse quasi Dei gladium ad ipsos iugulandos exsertum: sibi vero suique similibus non esse causam cur legem horrori vel odio haberent, quae iustis, hoc est, piis et voluntariis Dei cultoribus non sit adversa. Nec me latet, doctos quosdam viros subtiliorem ex his verbis sensum elicere : quasi penitus theologice de legis natura disputaret Paulus. Colligunt enim, legem nihil ad filios Dei, qui spiritu sunt regenerati, pertinere: quia iustis non sit lata. Sed loci circumstantia simplicius me accipere cogit hanc sententiam. Sumit enim vulgare illud principium, ex malis moribus natas esse bonas leges: ac legem Dei asserit latam esse ad coercendam impiorum nequitiam: quia qui sponte boni sunt, legis imperio non indigent. Nunc quaeritur an unus quispiam mortalium eximatur ab hoc numero. Respondeo, Paulum hic nominare iustos, non qui sint omnibus numeris absoluti (qualis nemo reperietur) sed qui praecipuo cordis affectu ad bonum adspirant: ut illis pium desiderium sit quasi lex voluntaria, absque alieno impulsu aut fraeno. Ergo adversariorum impudentiam coarguere voluit, qui legis nomine se armabant adversus pios viros, veram legis regulam tota vita exprimentes: quum ipsi maxime opus haberent lege, et tamen eam non magnopere curarent. Quod melius opposito membro exprimitur. Quod si quis non admittat, tacite vel oblique exprobrari adversariis quae hic flagitia recenset Paulus, simplex tamen manebit calumniae depulsio: quod si recto et non fucato legis studio