49:255 255 EPIST. PAULI AD ROMANOS 256 imago mortis. Lucem nominat divinae veritatis revelationem, per quam sol iustitiae Christus nobis exoritur. Expergisci ponit pro accingi et comparari ad obeunda quae Dominus a nobis requirit obsequia. Opera tenebrarum, pro turpibus et flagitiosis: quia nox (ut inquit ille) pudore vacat. Arma l u c i s pro honestis actionibus et sobriis et castis, quibus solet dies destinari. Et arma potius quam opera: quoniam Domino militandum est. Caeterum initio particula hoc etiam seorsum legenda est Pendet enim ex superiore doctrina: sicuti latine dicimus ad haec, vel praeterea. Tempus dicit fidelibus esse cognitum, quia Dei vocatio et visitationis dies novam vitam et novos mores postulat, quemadmodum exegetice mox addit horam esse surgendi. Est enim nem XP^VS sed ttatpac? qua voce notatur occasio, vel tempus opportunum. Nunc enim propior est salus nostra. Hic locus varie ab interpretibus torquetur. Multi credendi verbum ad legis tempus referunt, ac si diceret Paulus, Iudaeos credidisse antequam in medium prodiret Christus: quod tanquam durum et coactum repudio. Et certe doctrinam generalem ad exiguam ecclesiae partem restringere, absurdum esset. Ex toto illo coetu ad quem scribit, quotusquisque Iudaeus fuit? Ergo in Bomanos non competeret hic sermo. Deinde noctis et diei comparatio scrupulum hunc (meo iudicio) discutit Mihi ergo1) videtur simplicissima haec esse sententia: nunc propior salus nobis adest quam eo tempore quo credere coepimus: ut ad tempus reseratur quod fidem praecessit. Mediam enim significationem quum adverbium istud habeat, haec apostoli propositio longe est convenientior: ut ex sequentibus patet. 12. Nox progressa est, dies vero appropinquavit2) Haec est occasio cuius nuper meminit Quamquam enim nondum in plenam lucem recepti sunt fideles: merito tamen aurorae comparat futurae vitae notitiam, quae nobis per evangelium affulget Neque enim dies hic, sicuti aliis locis, pro fidei luce ponitur (alioqui non diceret appropinquasse tantum, sed adesse, imo iam lucere tanquam in medio progressu), sed pro beata illa coelestis vitae claritate, cuiibs initia in evangelio iam cernuntur. Summa huc redit: Simul ac vocare nos incipit Deus, perinde atque ex primo diei exortu colligimus plenam solis lucem instare, debere nos irir lentos esse ad Christi adventum. Noctem ergo progressam esse dicit, quia non ita obruimur densa caligine ut increduli, quibus nulla vitae scintilla apparet, sed spes resurrectionis ob oculos per evangelium est posita. Imo lumen fidei, ex quo plenum coelestis gloriae fulgorem prope adesse cognoscimus, excitare *) autem 2) Nempe antequam nobis illuceret Deus, in tenebris eramus, ubi nulla salus apparebat. Nunc