47:255 255 IN EVANGELIUM IOANNIS 256 gratia praeditum. Scite ergo ratiocinantur Christum Ioanni praeferendum esse, quia hoc nonnisi certa Dei providentia factum fuerit, ut Ioannes maximus alioqui propheta nullo tamen miraculo commendatus esset: unde conficitur, rationem Christi in eo fuisse habitam, ut pluris fieret. Quaecunque autem dixerat. Non videtur hoc ab illis dictum, sed ab evangelista additum esse, ut doceret duplici argumento eos fuisse adductos ut in Christum crederent, quia re ipsa videbant verum esse testimonium quod ei Ioannes reddiderat, et plus illi dignitatis conciliabant miracula. CAPUT XI. 1. Aegrotabat auiem quidam nomine Lazarus a Bethania castello Mariae et Marthae huius sororis. 2. Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et abstersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus aegrotabat. 3. Miserunt igitur sorores ad ipsum dicentes: Domine, ecce quem amas, aegrotat. 4. Iesus autem hoc audito dixit: Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur filius Dei per ipsam. 5. Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum. 6. Postquam ergo audivit eum aegrotare, tunc mansit in loco ubi erat duos dies. 7. Deinde post hoc dicit discipulis: Eamus in Iudaeam iterum. 8. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et rursum vadis illuc? 9. Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horae diei? si quis interdiu ambulet, non offendit, quia lumen mundi huius videt. 10. Si quis autem ambulet noctu, offendit, quia lumen non est illi. 1. Aegrotabat autem quidam. Transit ad aliam historiam evangelista, quae miraculum continet imprimis memorabile. Praeterquam enim quod Christus in suscitando Lazaro singulare divinae virtutis specimen edidit, simul vivam imaginem ante oculos posuit futurae nostrae resurrectionis, et fuit hic quasi postremus actus et clausula: iam enim mortis tempus appropinquabat. Non mirum igitur si praecipue gloriam suam in eo opere illustraverit, cuius memoriam suorum animis volebat maxime infixam esse, ut quaedam esset superiorum omnium obsignatio. Alios Christus mortuos suscitaverat, sed nunc in putrido cadavere potentiam suam exserit. Verum circumstantiae, quae ad celebrandam in hoc miraculo Dei gloriam faciunt, suo loco et ordine notabuntur. Quod Lazarum Bethaniensem ex castello Mariae ac Marthae fuisse dicit, probabile est fuisse expressum, quia obscurior inter fideles Lazari fama erat quam sororum. Nam sanctae istae mulieres Christum hospitio excipere solebant, quem-