20:255 255 EPISTOLAE 4078-4081 256 quum et aetas tua ingravescere et laborum peractorum difficillimae rationes nobis constent. Deus autem suos in statione destinata confirmabit, ut cursum feliciter absolvant. Is qui has ad te perfert Franciscus de Luna, nobis a Principe Condensi et Andelotto commendatus fuit, sicuti exempla literarum adiunctarum demonstrant. Dicit se Hispanum esse, nobili genere apud suos ortum, religionis ergo exsilium pati. Cui quidem libenter profuissemus, sed tota respublica nostra ob pestem saevientem ita dissipata est, ut commode illum hoc tempore iuvare non possimus. Quum autem vestram ecclesiam invisere decreverit, ubi fortassis apud suae nationis homines pleniora adiumenta exspectat, nolumus suae petitioni hac nostra commendatione deesse. Petimus autem ut illi, tanquam extero homini, officia christiana praestetis, quemadmodum de vestra voluntate non dubitamus. Erit id nobis officium non solum gratum, sed et Deo, cuius causa potissimum agitur, qui nobis exsules et peregrinos commendavit, acceptum. Datae Lorbachii 9. die Febr. a. 1564. Fridericus Palatinus Elector ete. 4079. BULLINGERUS BEZAE. De Balduini conviciis et Castellionis morte et epitaphio. (Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 17.) Clarissimo viro D. Theodoro Bezae Genevensis ecclesiae fideli ministro domino meo colendo et fratri carissimo. Binas a te literas *) accepi hisce diebus. In prioribus mittebas folium ex libro quodam Balduini contra nos edendo. Remitto hoc prout a me petebas. Miror vero quis huiusmodi hominibus sufficiat tantam malorum verborum copiam. Obstupui sane dum unicum hoc folium legi. Nec puto ulla unquam saecula habuisse homines melius ad maledicendum appositos atque instructos. Oportet omnino nimium sibi familiarem esse spiritum illum nequam et maledicum qui ad maledicendum sic sunt exercitati, ut quidquid ore depromunt resipiat faeces satanicas. 4079.1) N. 4069. 4072.