15:255 255 EPISTOLAE 2021.2024 256 etiam atque etiam ut habeatis inprimis commendatas. D. Iesus nos omnes coniungat verae pacis vinculo, lupos exterminet, aut in oves convertat, ut omnes uno spiritu ipsius gloriae toti serviamus. Valete, optimi et colendissimi fratres. Lausannae 5. Octobr. 1554. Vester Petrus Viretus nomine ministrorum et profeseorum Lausannensem. CALVINUS BULLINGERO. Mittit ei quam modo absolvit Consensus Defensionem contra Westphalum, de qua iudicium Turicensibus permittit Notat Bolseci calumnias et rogat ut Hallerus literis moneatur ne diutius talia aequo animo ferat (Exstat autographon in Cod. Genev. 107¡í, fol. 75. Alia exemplaria, Ionvillaei ibid. fol* 76 et 77, recentiora in Cod. l l l , fol. 260. Bernae Epp. VI. 352 et ap. Simlerum Vol. 76, scil. ad 21. lan. 1552 relatum.) Eximio Iesu Christi ministro Domino Henricho Bullingero ecclesiae Tigurinae fido pastori, fratri et symmystae carissimo et colendissimo. In defensione Consensus nostri, quam mitto, si brevitatem meam mireris, rationem quam afferam non habeo, nisi quod causa toties et tam prolixe antehac tractata plus verborum exigere visa non est. Erat forte media aliqua ratio. Sed apud vos verba facturas, nescio quo pudore fui restrictior. Quanquam presse loquendo totam rei summam complexus mihi videor. Certe nihil quod utile dictu foret sciens omisi. Operam vero dare studui tit stylum in paucos homines indoctos stringendo neminem offenderent ex eorum numero quos retineri amicos utile est. Certe nisi aequos et humanos lectores nobis conciiiom, nemo, ut spero, alienabitur. Rursus in illos acriter invectus sum ut in eorum persona oblique multos territarent Unum metuo, ne me interdum plus aequo illis largitum esse iudices. Hoc tamen etiam consulto feci, ut siqui adl u c refragentur, magis odiosa sit eorum morositas, docti vero qui nobis assentiuntur, quos video minus cordatos esse quam deceat, magis favorabilem habeant praetextum. Quanquam haec vestro arbitrio committo. Quod si vobis probabitur meus labor,