49:254 10. Dilectio proximo malum non infert. Ab effectu demonstrat, sub caritate contineri quae illis omnibus praeceptis traduntur. Qui enim vera caritate praeditus erit, nunquam ei in mentem veniet fratres laedere. Quid aliud tota lex vetat quam ne proximo aliquam noxam inferamus? Porro hoc ad praesens institutum accommodari decet. Nam quum magistratus pacis et aequitatis sint praesides: qui suum cuique ius salvum esse cupit, et omnes ab iniuria tutos vivere, is ordinem magistratuum quantum in se erit tuebitur. Politiae vero hostes nocendi libidinem produnt. Quod autem repetit, complementum legis esse dilectionem, intellige (ut prius) de ea legis parte, quae hominum societatem spectat. Prior enim legis tabula, quae est de cultu Dei, minime hic attingitur. 11. Hoc etiam, quum noverimus tempus, quia hora est qua iam e somno expergiscamur {mine enim propior est salus nostra quam quum credidimus): 12. nox progressa est, dies vero appropinquavit Abiiciamus ergo opera tenebrarum et induamus arma lucis. 13. Sicut in die, decenter ambulemus, non comessationibus, neque ebrietatibus, neque cubilibus, neque lasciviis, neque contentione, neque aemtdatione: 14. sed induamini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne agatis ad concupiscentias. l l . Hoc etiam, ete. Nunc alium exhortationis locum ingreditur : quia scilicet nobis') veluti sub auroram micare coeperunt vitae coelestis radii, nobi8 agendum esse quod agere solent, qui in media luce atque hominum conspectu versantur. Diligenter enim cavent illi ne quid foedum aut indecorum admittant. Quia si quid deliquerint, obnoxios se fore vident nimis multis testibus. Nos vero, qui semper in conspectu Dei et angelorum stamus2), et quos Christus verus sol iustitiae ad sui conspectum invitat, multo magis decet ab omni turpitudine cavere. Summa ergo verborum haec est: quum sciamus opportunum iam advenisse tempus, quo e somno expergiscamur, abiiciamus quidquid est noctis: excutiamus omnia tenebrarum opera, quandoquidem ipsae tenebrae iam discussae sunt: et lucis operibus incumbentes ambulemus quemadmodum in die decet. Quae interposita leguntur, parenthesi sunt includenda. Porro quoniam hic allegoria est, notare operae pretium est quid singulae partes significent. Noctem vocat ignorationem Dei, qua quicunque detinentur veluti in nocte errant ac dormiunt. Duobus enim istis malis laborant infideles, quia caeci sunt ac stupidi. Stuporem vero istum paulo post per somnum designat, qui est (ut ille dicit) *) Dominus per Christum solem iustitiae illuxit 2) qui Christum animarum solem habemus prae oculis 19*