47:254 festis Dei operibus nihil honoris deferant. Est autem secunda concessio, quum dicit: Etiam ut de doctrina vobis dubitare permittam, saltem negare non licebit, quae edidi miracula ex Deo esse: Deum itaque, non hominem ex professo reiicitis. Caeterum quod fidem postponit scientiae, quasi ordine sit inferior, ideo facit quod illi cum incredulis et praeposteris hominibus negotium est, qui nisi experientia victi et coacti nunquam Deo cedunt. Nam rebelles prius scire volunt quam credant. Et tamen nobis etiam eousque indulget Deus, ut operum suorum notitia ad fidem nos praeparet. Verum cognitio Dei et arcanae eius sapientiae fidem ordine sequitur, quia fidei obedientia ianuam regni coelorum nobis reserat. In me est pater. Idem repetit quod supra aliis verbis dixerat, Ego et pater unum sumus. Huc tendunt omnia, quod in sua administratione nihil a patre diversum habeat. Pater, inquit, in me est: hoo est, divina virtus se in me profert. Et ego in patre sum : hoc est, nihil ago nisi auspiciis Dei, ita ut mutua sit inter me et patrem coniunctio: neque enim hic de essentiae unitate sermo habetur, sed de manifestatione divinae potentiae in Christi persona, unde constabat divinitus missum esse. 39. Quaerebant ergo eum apprehendere. Procul dubio ut eum ex templo extraherent statim lapidandum: neque enim Christi verbis mitigatus erat eorum furor. Quod elapsum dicit ex eorum manu, non aliter quam admirabili Dei virtute fieri potuit. Quo monemur nos malorum libidini minime esse expositos quam Deus quoties ita visum est fraeno suo cohibet. 40. Abiit trans Iordanem. Transiit Christus ultra Iordanem, ne sibi assidue non magno cum fructu pugnandum foret. Itaque exemplo suo docuit occasione utendum esse. De loco secessus vide cap. 1, versu 28. 41. Et multi venerunt ad eum. Concursus hic ostendit Christum solitudinem minime quaesiisse ut ab officio desisteret, sed ut sacrarium Dei erigeret in deserto, quum eum Hierosolyma, quae propria erat eius sedes, obstinate repulisset. Et sane haec horribilis fuit Dei ultio quod, quum templum a Deo electum spelunca latronum esset, ecclesia Dei in loco ignobili collecta fuit. Ioannes quidem. Colligunt Christum Ioanne praestantiorem esse, quia tot miraculis sit insignis, quum Ioannes nullum miraculum edidisset. Non quod semper iudicium ex miraculis fieri debeat, sed quod miracula doctrinae adiuncta non leve pondus habeant, sicuti iam aliquoties dictum est. Porro oratio haec defectiva est. Comparant enim Christum cum Ioanne, sed tantum alterum membrum exprimunt. Deinde pro confesso sumunt, Ioannem summum fuisse Dei prophetam et singulari spiritus