20:254 milliare perveneram quum me subsistere coegit renum lassitudo, quum vellem meiere, atque tum sanguinem pro urina fluere 9) miratus sum. Domum reversus decubui. Nephritis me acerrime urgere: cui modica tantum ex remediis levatio. Tandem calculus egestus 10) non absque molestissimo nixu malum illud mitigavit. Sed ea erat magnitudine ut venas laeserit, nec cohibitum fuerit sanguinis profluvium, nisi iniecto per siryngem mulieris lacte. Ab eo tempore plurimos enixus sum, et gravedo quae in renes incumbit, satis indicat esse illic lapidicinam. * Bene tamen est quod minuti vel saltem mediocres exeant. Spem sanationis eripit desidia ad quam me constringunt aegri pedes. Ab equitatione etiam prohibeor sedis doloribus. Nam etsi nullum ulcus apparet, venae tamen sunt turgidae ut quod egero intus ipsa constrictam tematum * parum a gallinae excrementis differat.11) Aliud praeterea malum quod cibus male in ventriculo concoctus in phlegmata vertitur, quae sua densitate quasi glutino exitum impediunt. Hinc saepe clysteres repetere cogor. Terum ego parum considerate, qui pro laboris mercede laborem vobis duplico non iterum consultandi sed nugas meas legendi. Valete, ornatissimi viri et mihi sincera observantia colendi. Dominus vos semper gubernet suo spiritu, virtute sustineat ac donis suis vos magis ac magis locupletet.12) 4078, FRIDERICUS PALATINUS CALVINO. Commendat Hispanum exsulem. (Autographon asservatnr in Archivis Genev. Pieces hist. N. 1753. Descriptum est in Cod. 107b, fol. 101, a Simlero Vol. 109 et in Epp. Bern. vi. 1155.) Pio et docto viro, Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis ministro. Pridericus Dei gratia Comes Palatinus Rheni, Sacri Romani Imperii Archidapifer ac Princeps Elector/ Dux Bavariae ete. Allatum est ad nos, te valetudine satis afflicta hoc tempore frui, cui nuncio facile fidem dedimus, 9) mitti a me Edd. 10) eiectus Edd. 11) Textus corruptus videtur. 12) Beza adscripsit: 8. Febr. 1564.