10.1:254 studeat, quoad suppetet facultas et occasio dabitur, lucrum illud quo se contaminavit, alio transferre. Itaque pro suo iudicio, quibus et quando videbitur, eroget quantum adhuc retinet, ne sit ex alieno locupletior. Adolescens qui insciis parentibus uxorem duxit, agnoscat se iustas levitatis poenas dare, si uxor est immorigera: nec miretur, quum Deo et parentibus non praestiterit quod debebat obsequium, sibi rependi iustam mercedem in uxoris contumacia. Et quia dissensio in religione coniugium non dirimit, quamdiu poterit absque periculo cum uxore habitare, maritali officio fungatur. Quod si maior vis et necessitas ipsum cogat ab ea discedere, in caelibatu maneat, donec vel resipiscat uxor, vel divortii causam praebeat. Calendis Septembris 1560.