55:253 253 CAPUT III. 254 erravimus. Caeterum in ovium nomine nulla est propria notatio: nam pecudibus nos comparat: sed tota vis est in epitheto, quod propheta exponit, addens, unumquemque declinasse in suam viam. Sensus est igitur, nos omnes alienos esse a via salutis, et tendere in exitium, donec Christus nos ex dissipatione colligat. Idque melius patet ex membro opposito, quum dicit conversos esse ad pastorem. Quicunque enim a Christo non reguntur, eos tanquam devias pecudes in errore vagari pronuntiat. Ita erroris damnatur tota mundi sapientia, quae se Christo regendam non submittit. Insignes autem sunt isti duo tituli, quod Christus animarum sit episcopus et pastor. Neque enim timendum est quin fideliter vigilet pro eorum salute, qui in eius ovili et custodia se continebunt. Etsi autem eius officium est, nos integros corpore et anima praestare: Petrus tamen animas exprimit, quia spirituali suo praesidio nos custodit hic coelestis pastor in vitam aeternam. CAPUT m. 1. Similiter mulieres subiectae sint propriis maritis: ut etiam si qui sunt increduli sermoni, per uxorum conversationem absque sermone lucrifiant 2. Considerantes puram vestram in timore conversationem. 3. Quarum ornatus sit non externus, in plicatura capillorum et circumpositione auri, aut palliorum amictu: 4. sed interior cordis homo, qui in incorruptione situs est placidi et quieti spiritus : qui spiritus coram Deo pretiosus est. Alterum subiectionis ordinem nunc persequitur, quum iubet uxores viris suis subesse. Et quoniam plus coloris ad excutiendum iugum habere videntur quae viris infidelibus coniunctae sunt, nominatim eas admonet officii: ac peculiarem esse causam ostendit cur magis sedulo parere debeant, nempe ut probitate sua viros alliciant ad fidem. Quod si maritis impiis mulieres obedientiam debent, multo promptiores ad obsequium esse convenit, si maritos habeant fideles. Sed absurdum videri possit quod tradit Petrus, lucrifieri posse virum Domino absque sermone. Ubi enim erit illud: fides ex auditu (Rom. 10, 17)? Respondeo, non sic intelligenda esse Petri verba, quasi sola vitae sanctitas incredulos adducat ad Christum: sed quia mollit ac temperat eorum animos, ut a pietate minus abhorreant. Nam sicuti mala exempla offendiculo sunt: sic bona non parum adiuvant. Significat ergo Petrus, mulieres sancte et honeste vivendo hoc posse consequi, ut etiam tacentes, maritos praeparent ad amplexandam Christi fidem. 2. Considerantes puram. Franguntur enim animi