50:253
253
CAPUT
V.
254
dandum
est
ac
serio
pugnandum,
visque
nobis
inferenda
ut
spiritui
obsequamur.
Quare
incipiendum
a
nostri
abnegatione.
Hic
videmus
quo
encomio
Dominus
ingenium
nostrum
ornet,
quod
scilicet
nihilo
melius
illi
cum
rectitudine
conveniat
quam
igni
cum
aqua.
Nunc
quae
in
libero
arbitrio
gutta
boni
reperietur?
nisi
bonum
forte
vocetur
quod
Dei
spiritui
contrarium
est.
Hoc
est
quod
dicit
ad
Rom.
8,
7,
cogitationes
carnis
omnes
inimicitias
esse
adversus
Deum.
Ut
non
quaecunque
volueritis.
Hoc
procul
dubio
ad
regeneratos
spectat.
Carnalibus
enim
nihil
est
pugnae
cum
pravis
cupiditatibus:
nullum
rectum
desiderium
quo
adspirent
ad
Dei
iustitiam.
Et
fideles
alloquitur
Paulus:
ideo
istud
velle,
non
de
inclinatione
naturae,
sed
sanctis
affectibus
intelligendum,
quos
nobis
sua
gratia
Deus
inspirat.
Pronuntiat
itaque
Paulus,
fideles,
quantumcunque
nitantur,
non
tamen
eousque
eluctari,
quamdiu
sunt
in
hac
vita,
ut
perfecte
Deo
serviant.
Volunt
quidem
et
cupiunt,
sed
non
respondet
plenus
effectus.
Quod
argumentum
fusius
tractatur
ad
Romanos
capite
7,
15.
18.
Si
spiritu
ducimini.
Quum
fideles
claudicent
ambulando
in
via
Domini,
ne
deficiant
animis,
propterea
quod
legi
non
satisfacere
cupiunt:
opus
habent
consolatione
qualem
hic
audiunt,
quum
dicit
Paulus
eos
non
esse
sub
lege.
Quam
adhibet
etiam
ad
Rom.
6,
14
capite.
Inde
enim
sequitur,
illis
non
imputari
quod
adhuc
deest:
sed
perinde
accepta
esse
Deo
eorum
officia,
ac
si
plena
et
absoluta
omnibus
numeris
forent.
Caeterum
prosequitur
hic
quoque
institutam
disputationem
de
libertate.
Hic
est
enim
spiritus,
quem
prius
vocavit
adoptionis:
qui
quum
liberos
faciat
homines,
manumittit
eos
a
iugo
legis.
Perinde
igitur
est
ac
si
diceret:
Vultis
semel
finire
illas
controversias,
quae
vos
exercent?
ambulate
secundum
spiritum.
Nam
tunc
soluti
eritis
a
legis
imperio:
quia
lex
erit
tantum
liberalis
doctrina
quae
vos
admoneat:
conscientias
vestras
non
tenebit
amplius
obstrictas.
Porro
sublato
legis
reatu,
libertas
a
caeremoniis
sequitur:
quae
sunt
servilis
conditionis
symbola.
19.
Manifesta
vero
sunt
opera
carnis,
quae
sunt
adulterium,
scortatio,
immunditia,
lascivia,
20.
idololatria,
veneficium,
inimicitiae,
contentio,
aemulationes,
irae,
concertationes,
seditiones,
haereses,
21.
invidiae,
homicidia,
ebrietates,
comissationes
ei
his
similia:
de
quibus
praedico
vobis,
quemadmodum
et
praedixi,
quod
qui
talia
agunt,
regnum
Dei
haereditate
non
possidebunt
19.
Manifesta
vero
sunt
opera.
Quoniam
in
summa
scopum
proposuit
Christianis,
quo
intendere
debeant,
ut
spiritui
obediant,
resistant
carni:
nunc
|