41:253 253 IN DANIELEM. CAP. XI. 254 dignus erat. Fuit enim ipse quoque occisus. Menelaus iterum successit, et captavit gratiam Antiochi. Autoritas autem sacerdotii tantum poterat, ut qui erat in illo gradu, secum traheret magnam partem populi. Ergo hic praedicit angelus Antiochum ubi in urbem veniet, habiturum socios ex apostatis et desertoribus. Quoniam ergo adiiciet animum (Ad verbum est, intelliget), super deserentes foedus sanctitatis, sed sensus minime obscurus est, quod scilicet Antiochus non geret palam bellum contra Iudaeos, sed quia una factio obviam prodibit, et aucupabitur ipsius favorem. Postea sequitur. Ego breviter haec percurro, quia postea ubi ad summam rerum ventum fuerit commodius tunc elicere licebit doctrinam generalem. Dicit postea angelus, 31. Et brachia ab ipso stabunt, et profanabunt sanctuarium roboris (aut virtutis) et abolebunt iuge (sacrificium scilicet), et ponent abominationem quae obstupefaciet (de hac voce iam ante diximus). 32. Et impie agentes contra foedus abducet in errorem blanditiis (hoc est, pervertet magis ac magis blanditiis), et popilius intelligentes (id est, quicunque ex populo cognoscent) Deum suum roborabuntur et facient Hic describit angelus intestina ecclesiae mala, et clarius explicat quae breviter proximo versu attigit. Dicit ergo brachia ex parte Antiochi statura esse. Quidam de praesidiis exponunt quae Ierosolymae imposuit ille tyrannus. Sed hoc videtur nimis esse contortum. Ego igitur non dubito quin angelus contexat sermonem suum de apostatis et legis desertoribus. Stabunt igitur ab ipso brachia, hoc est, non propriis opibus pugnabit, sed fretus auxiliis ipsius populi. Multi enim sese offerent ad obsequium. Ergo reperiet Antiochus Ierosolymae propriam sectam, quae libenter se prostituet ad eius arbitrium. Postea adiungit, Profanabunt sanctuarium virtutis. Hic Antiochum et impios apostatas simul coniungit angelus. In gratiam igitur Antiochi dicit pollutum iri templum, quod impletum fuit, ubi erecta fuit statua Iovis Olympii. Postea longius grassata est tyrannis et violentia Antiochi, ut suo loco videbimus. Sed ut cultum Dei everteret induxit in templum statuam Iovis Olympii: deinde alias corruptelas quibus vitiavit purum Dei cultum. Poterat uno momento totam legem evertere: sed hoc principio tentavit ut misceret multas superstitiones legi Dei, atque ita paulatim Iudaeos abduceret a vera et sincera pietate. Vocat autem angelus sanctuarium potentiae, ut fideles reputent Antiochum non esse Dei victorem, quia nihil decedet potentiae Dei, qui templi sui et praeses, et custos usque ad illud tempus fuerat. Tribuit igitur hoc epitheton