29:253 253 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. 1. 254 sic in eius cultum incumbamus, ut non tantum caeremoniis externis religionem non simulemus, sed toto corde sic illum veneremur ac colamus, ut tandem eius auxilium experiamur, tanquam Don ficti et simulati sed sinceri adoratores. Nostras autem infirmitates sic benignus toleret, ut licet nihil in nobis boni appareat, tamen suo favore nos complecti non desinat, ete. HOMILIA SECUNDA. 6. Et ipsam quoque valde provocabat aemula eius, ut commoveret eam : quia occluserat Iehova vulvam eius. 7. Sic autem faciente eo quotannis, quum illa adscenderet m domum Iehovae ita aemula provocabat eam, ut fleret et non comederet. 8. Quamvis diceret ei Mcana vir eius, Channa quare stes ? et quare non comedis? et quare male se habet animus tuus? annon melior sum tibi quam decem filii? Hesterna concione didicimus, nunquam Dei cultum nobis deserendum, licet mille pessimis exemplis ad malum provocatis : nec quid hic vel ille faciat intuendum, sed ad hominum cuiuscunque conditionis vel ordinis offendicula potius occludendos oculos: ut si rectum virtutis ac pietatis tramitem ingressi sumus, nunquam vel ad laevam vel ad dextram declinemus, sed rectam viam indefessi semper insistamus. Ac ne si quidem depravati fuerint, quos sanctitatis ac pietatis exemplar esse decuerat, resilire debemus, quum sibi ipsis malum accersant, etsi lento adversum ipsos passu divina vindicta progrediatur, Neque enim par est propter hominum malitiam ac proterviam, quidquam Deo detrahi, aut de legis ipsius dignitate minui. Nobis in praesentia de rixis et contentionibus Annae cum altera Elcanae uxore Peninna dicendum est. Ubi observandum quam propensi mortales ad cultus Dei violationem. Nam Schiluntem adscendente Elcana cum familia ad sacrificandum in sanctuario, nonne si quae domi exercebantur odia aut rixae, tum oblivioni tradendae fuerunt? Si quidem sese Domino stituri, et in eius maiestatis conspectum, ut saepe Deus in lege loquitur, venturi accedebant. Deinde nobis huius profectionis et adorationis ad sanctuarium a Domino institutae finis considerandus. Neque vero cogitandum Deum aliqua virorum aut mulierum cursitatione delectatum, qualia sibi somnia finxerunt a quibus excogitatae peregrinationes, quasi labore hominum huc vel illuc discurrentium Deus coleretur: sed potius voluisse ut arca sui foederis, ara suffitus, ac denique sacrificia essent instar vinculi, quo populus in mutua concordia et pace foveretur. Quare si quos nulla strictior iungebat