20:253 253 1564 FEBRUAR. 254 mihi praescripsistI8 ad morbos meos levandos remedia, quis hanc curam me inscio suscepisset quaesivi. Respondit, se collegae nostri3) qui apud vos est rogatu summam eorum4) complexum quae eo facere visa sunt ut mihi utile consilium daretis. Ego vero ex accurata vestra responsione agnosco quam vobis car a sit mea vita de qua proroganda5) sponte adeo fuistis solliciti. Si postulanti id laboris concedere grave non fuisset, officium fuisset minime spernendum. Nunc quia antevertistis eo magis sum vobis obstrictus. Caeterum non alia testandae gratitudinis ratio vel facultas suppetit, nisi ut ex meis scriptis vicissim sumatis quae spiritualem vobis medicinam afferant. Eadem ante annos viginti humanitate usi erga me fuerant eximii medici Acatius, Tagautius 6) et Gallus Parisienses. Verum neque tunc infesti mihi erant podagrici dolores, neque cum calculo et arena mihi erat negotium, neque vexabar cholicis torminibus, neque molestiam exhibebat dolor ani, neque sanguinis excreatio* minitabatur.7) Turmatim quasi uno impetu in me irruptionem fecerunt tot hostes. Simul atque convalui a febre quartana excepit me gravis et acerbus in suris dolor, qui paulisper mitigatus iterum et tertio me repetiit. Tandem versus est in morbum articularem qui a pedibus ad genua excurrit. Diu me in venis haemorrhoicis cruciavit ulceratio quaedam, quoniam inter dormiendum unguibus contraxerant, tunc enim me titillabant ascarides8) quibus nunc sum liberatus. Sed quum rediret idem pruritus malum unguibus renovabatur. Hac occasione me proxima aestate corripuit nephritis. Nam quia equi agitationem non ferebam, lectica in agrum delatus sum. Volui in reditu partem itineris pedibus conficere. Vix ad Sarrazin saepius iam occurrit. Oriundus erat ex oppido St. Aubin en Charollois, recu habitant de Geneve 24. Aout 1550, bourgeois 1555, aux Deux-cents 1563, decede 5 Mai 1573 Galifie, Not gen II. 444). 3) Usque ad a. 1563 ministri fuerunt apud Monspessulanos La Chasse et Formy. Iam m. Ianuario eiusdem anni duos alios petierunt a Genevensibus, et constat eo anno Mich. Manny ibi ministerio functum suisse. {Ph. Corbiere, hist. de Vegl. res de M. p 56. 80.) Inter professores medicinae sacris reformatis addictos fuerunt Ant. Saporta et Guil Bondelet (ibid. p. 63) Consistorio adscriptus fuit etiam Mich. Herouard chirurgus. 4) Codex praebet: coram. 5) propaganda Cod. 6) Io. Tagaut Ambianus prof. med. Parisiensis fuit pater Ioannis T. qui fuit prof. philos. et math. Lausannae 1557, biennio post Genevam concessit et obiit 1550. De patre v. Conr. Gesneri 1. de scriptoribus chirurgicis. Be Acatio et Gallo pro tempore nihil habemus. 7) In his morbis definiendis versio anglicana paulo liberius versata est: podagram dicit arthritic pains; sanguinem ex pulmonibus excretum putat et dolorem ani bene quidem ex haemorrhoidas derivat, alteram causam non respicit 8) Beza scripsit: cruciavit ulceratis quum me titillassent ascarides.