15:253 253 1554 OCTOB. 254 2021. VIRETUS MINISTRIS BERNENSIBUS. Suo et collegarum nomine Bernensibus collegis Calvini indigne calumniis impetiti causam commendat., quae potius ut ad totam ecclesiam pertinens aestimanda sit. (Ex Cod bibliothecae civicae Bernensis, Hist. helv. III. 34} fol. 178, ijQscr. et subscr, autogr. . Simler. Vol. 83.) Clarissimis viris Bernensis ecclesiae ministris ^t professoribus, fratribus symmystis plurimum colendis et observandis. Bernae. Gratiam et pacem a Domino nostro Iesu Christo. Causa quae nos ad scribendum impellit, fratres observandissimi, quia Christi est, vobis, ut speramus, satis erit commendata. Putavimus tamen officium nostrum postulare ut non sine literis permitteremus hunc fratrem ') nostrum Genevensis ecclesiae ministrum, ad vos pervenire. Nam sicut causa communis est totius ecclesiae, ita commune patrocinium flagitat. Quod incendium hic adventu suo excitarit Hieronymus ille qui Tononii habitat, vos nobiscum testari potestis, ad quos aliqua huius molestiae pars pervenit. 2) Quantam operam dederimus pro nostra virili, ut his controversiis mature occurreretur, vobis quoque satis est perspectum. Quia tamen, ut tu inprimis nosti, D. Haller e, in superioris anni capitulis, 3) quae vocant, placuit magnificentissimis principibus, ut silentio potius quam disputatione istud incendium sopiretur, nos huic mandato obsequuti sumus, et quantum in nobis fuit concordiam alere ac tueri studuimus. Ecce vero, dum nos multa dissimulamus, tantum abest ut nonnulli idem fecerint, ut contra in hac urbe non desit qui palam liberum arbitrium asserat, *) et nostram doctrinam libere reprehendat, alibi vero aperte in publica concione quidam non alio nomine quam sceleratissimae haereseos hanc doctrinam in maxima frequentia non minus inepte quam temere et impudenter insimulet: ipse vero Hieronymus et libros scribat et ostentet. Sed ut hoc factum excusent, propterea quod diaboli fraudibus factum est ut Calvini nomen 2021. 1) lo. Fabri {vide praeced. not ult). Sane Calvino autore factum est ut et Lausannenses suas in hac causa partes agerent 2) Huc trahendi illi articuli quos iam m. Februario conscriptos supra N. 1907 exhibuimus. Et iam m. Iulio 1553 Bolsecus Bernae fuerat et alibi, sane suam curam ubique secum ferens (JV. 1758. 1764). 3) Much. V. 496 (7. Aug. 1553). i) quis htc?