10.1:253 CONSILIA. textu, possidere ulla sacerdotia in papatu: quia nullum assem colligere inde licet, qui non sit sacrilegio inquinatus. Verum si quis per inscitiam et errorem collectos inde fructus absumpserit, non video cur de restitutione anxie laboret. Distinguo alimenta a repositis thesauris. Nam si quis ex ea pecunia se ditaverit, donec restituat quod iniuste detinet, non est purus ab anathemate. Ergo sicuti Moses tranquilla conscientia aulam Pharaonis, et delitias reliquit, quia genus illud vitae non sponte appetiverat: sic hodie quisquis maledictis illis opibus se abdicat, quibus se ad tempus sustinuit, quieto animo in posterum legitima ratione victum sibi acquirere potest. Quod ad pretium venditionis spectat, scelerata haud dubie fuit pactio. Sed emptore mortuo non aliud superest, nisi ut qui pecuniam iniuste accepit,