49:252 suam tyrannidem stabilire moliuntur, qui dominatum in conscientias exercent. 6. Propterea enim tributa quoque. Per occasionem de tributis mentionem ingerit, quorum rationem deducit ab ipso magistratuum officio. Nam si eorum sunt partes, proborum tranquillitatem tueri ac conservare illaesam, sceleratisque improborum conatibus sese opponere: id facere non possunt nisi potentia et firmis praesidiis adiuti. Iure ergo penduntur tributa ad sustinendos tam necessarios sumptus. Caeterum de modo vectigalium seu tributorum non est praesentis loci fusius disserere. Neque nostrum est vel principibus praescribere, quantum in res singulas impendant, vel eos ad calculum vocare* Meminisse tamen eos decet, quidquid habent a populo, velut publicum esse bonum, non privatae libidinis ac luxuriae instrumentum. Videmus enim in quos usus destinet Paulus quae penduntur tributa, nempe ut ad suorum defensionem praesidio instructi sint reges. 7. Reddite ergo omnibus quod debetur. Videtur mihi apostolus hic summatim velle comprehendere quibus in rebus sita sint subditorum erga magistratus officia: nempe ut ipsos in pretio ac honore habeant, ut eorum pareant edictis, legibus, iudiciis: ut tributa et vectigalia persolvant. Sub nomine timoris obedientiam significavit: per v e c t i g a l i a et t r i b u t a , non portoria modo et indictiones, sed alios quoque reditus. Confirmat autem hic locus quod prius dixit, parendum esse regibus et quibuslibet praefectis, non quia cogimur, sed quia Deo gratum est obsequium. Non enim modo timeri vult, sed voluntaria quoque observantia coli. 8. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Qui enim diligit alterum, legem implevit. 9. Illud enim non moechaberis, non occides, non falsum testimonium dices, non concupisces: et, si quod est aliud praeceptum, in hoc sermone comprehenditur: Diliges proximum sicut te ipsum. 10. Dilectio proximo malum non infert. Plenitudo legis est dilectio. 8. Nemini quidquam debeatis. Sunt qui dici istud non sine ironia putent: ac si responderet eorum obiectioni Paulus, qui gravari Christianos contenderent quod ipsis alia quam dilectionis praecepta iniungerentur. Et certe non nego quin ironice possit accipi: ut iis, qui nullam aliam quam dilectionis legem admittunt, concedat suum postulatum : sed alio sensu. Ego tamen simpliciter accipere malo, quia existimo, Paulum istam de magistratuum potestate praeceptionem, ne cui infirma videretur, voluisse ad dilectionis legem referre: ac si dixisset: Quum postulo ut principibus pareatis, non aliud requiro quam quod ex lege dilectionis debent praestare omnes fideles. Nam si bonis bene