55:251 251 EPIST. PETRI I 252 que dictum illud confirmat Mosis testimonio (Deut. 32, 35): Mihi vindictam. Denique hoc vult Petrus, nos Christi exemplo moderatos fore ad tolerandas iniurias, si tribuamus Deo suum honorem: nempe si illum statuentes esse iustum iudicem, ius nostrum ac causam illi permittamus. Quaeritur tamen quomodo causam suam patri Christus commendaverit. Nam si vindictam ab eo postulabat, hoc ipse nobis licere negat. Iubet enim benefacere iis qui nos laedunt, precari pro iis qui maledicunt. Respondeo, satis ex evangelica historia constare, Christum ita se retulisse ad iudicium Dei, ut tamen de hostibus suis vindictam non posceret; quin potius deprecatorem se pro illis constituit: Pater, inquit, ignosce. Et certe multum abest quin carnis nostrae affectus cum iudicio Dei consentiant. Ergo ut causam quis suam iuste iudicanti permittat, necesse est ut prius fraenum sibi imposuerit, ne quid alienum a iusto Dei iudicio exposcat. Nam qui sibi ad expetendam vindictam indulgent, non iudicis officium Deo concedunt, sed quodammodo facere volunt suum carnificem. Qui ergo sic animo compositus est, ut cupiat amicos sibi fieri qui nunc adversarii sunt, reducere eos in viam conetur: is causam suam rite Deo tradet, sic precando, tu Domine animum meum nosti, ut salvos optem qui me perditum volunt. Si conversi fuerint, illis gratulabor: quod si obstinati in malitia perstiterint, quia scio te excubare pro salute mea, causam tibi meam relinquo. Hanc modestiam tenuit Christus: ergo haec nobis quoque regula servanda est. 24. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae vivamus: cuius livore sanati estis. 25. Eratis enim tanquam oves errantes: sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Si in morte Christi nihil commendasset praeter exemplum, hoc nimis frigidum fuisset: ideo fructum eius longe excellentiorem praedicat. Tria igitur consideranda sunt in hoc contextu. Primum est, quod nobis patientiae exemplum Christus morte sua prodidit. Alterum, quod a morte redemptos restituit in vitam: unde sequitur, nos ita illi obstrictos esse, ut eius exemplum libenter sequi debeamus. Tertio finem mortis magis generalem commemorat, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus. Haec autem omnia proximam exhortationem confirmant. 24. Peccata nostra pertulit. Haec loquutio ad vim mortis Christi exprimendam apta est. Sicuti enim sub lege, peccator ut reatu solveretur, victimam substituebat suo loco: ita Christus maledictionem peccatis nostris debitam in se suscepit, ut ea coram Deo expiaret. Et diserte addit, super