52:251 251 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM L 252 daverat suas partes, observanda est pia eius sollicitudo. Sic enim satagebat in colligendis pluribus ecclesiis, ut priores non relinqueret destitutas pastore. Et sane (ut ille inquit) Non minor est virtus quam quaerere, parta tueri. Denuntiandi verbum potestatem significat. Vult enim Paulus eum instruere potestate ad alios coercendos. Ne aliter doceant Yerbum graecum, quo usus est Paulus, est compositum: ideoque transferri potest, vel secus docere, ac novo modo: vel tradere diversam doctrinam. Quod Erasmus vertit sectari, non placet: quia de auditoribus posset accipi. Paulus autem eos intelligit qui ambitionis causa novam doctrinam ingerebant. Si legamus aliter docere, latius hoc patebit. Nam prohibebit hoc verbo ne patiatur Timotheus novas docendi formas induci, quae cum vera et genuina, quam tradiderat, minus congruant. Sic in altera epistola hypotyposin, hoc est, vivam effigiem doctrinae suae commendat. Sicut enim una est Dei veritas, ita simplex eius tradendae ratio, minime fucata scilicet, et quae spiritus maiestatem potius quam humanae eloquentiae pompam resipiat. Ab hac quisquis recedit, deformat ipsam doctrinam et vitiat. Ergo aliter docere referre oportebit ad formam. Si legamus aliud docere, ad materiam referetur. Notandum tamen est, non vocari aliam doctrinam tantum quae palam cum pura evangelii doctrina pugnet, sed quaecunque purum evangelium vel corrumpit novis et adventitiis figmentis, vel profanis speculationibus obscurat. Omnia enim hominum figmenta totidem sunt evangelii corruptelae. Et qui scripturis ludunt profano more, ut Christianismum in artem ostentationis convertant, evangelio tenebras inducunt. Totum itaque hoc docendi genus alienum est a verbo Dei, et ab illa doctrinae puritate in qua Ephesios manere iubet Paulus. 4. Neque attendant fabulis. Fabulas vocat (meo iudicio) non tam mendacia conficta, quam nugas aut ineptias quae nihil habent solidi. Fieri enim potest ut non sit aliquid falsum, quod tamen erit fabulosum. Qua significatione Tranquillus1) fabularem historiam posuit: et Livius2) fabulari, pro inepte et absque ratione garrire. Nec dubium est quin [Luboc (quo verbo hic usus est Paulus) graecis significet cpXuaptav, hoc est nugas. Porro quum speciem unam addidit exempli causa, omnem dubitationem sustulit. Disputationes enim de genealogiis numerat inter fabulas: non quia commentitium sit quidquid de illis dici potest, sed quia inane et infructuosum. Sic ergo resolvere licebit hunc locum, non attendant fabulis, quales aut cuius generis sunt genealogiam Atque illa est fabularis historia cuius O Sueton. Tiber. 70. 2) Lib. 45. c. 39.