50:251 251 EPIST. PAULI AD GALATAS 252 ut intelligant Galatae praecipuum christianae perfectionis caput in ea situm esse. Sed videndum est cur omnia legis praecepta sub caritate comprehendat: quum lex constet duabus tabulis, quarum prior docet de cultu Dei et pietatis officiis: altera autem de caritate. Nam absurdum est ex parte totum facere. Quidam ita effugiunt, nihil aliud etiam in priore tabula tradi quam ut Deum diligamus ex toto corde. Verum diserte Paulus exprimit caritatem erga proximos. Quaerenda igitur alia firmior solutio. Fateor pietatem erga Deum fratrum caritati praestare: ideoque prioris tabulae observationem pluris fieri coram Deo quam secundae. Sed pietas res est ab hominum sensu abscondita: sicuti Deus ipse est invisibilis. Ad eam testificandam quamvis institutae sint caeremoniae: non tamen certa sunt argumenta. Nam saepe fit ut nulli sint magis strenui et assidui caeremoniarum cultores quam hypocritae. Deus ergo experimentum nostri erga se affectus capere vult ex fraterna caritate quam mutuo nobis commendat. Haec ratio est cur caritas vocetur legis perfectio, non hic tantum, sed etiam ad Rom. 13, 8: non quia antecellat cultum Dei, sed quia sit eius approbatio. Iam dixi Deum esse invisibilem: se autem nobis repraesentat in fratribus, et in illorum persona quod sibi debetur exigit. Ergo caritas erga homines non nisi ex timore et amore Dei nascitur. Quare non mirum si effectus per synecdochen, causam cuius signum est, sub se comprehendat. Perperam vero faciet si quis Dei amorem separet ab hominum dilectione. Diliges proximum. Nam qui diliget, unicuique ius suum reddet, nemini erit iniurius aut nocebit, benefaciet quoad poterit omnibus. Quid autem aliud tota secunda tabula agitur? Atque hanc quoque rationem affert Paulus ad Romanos. Porro sub nomine proximi comprehenduntur universi mortales. Iungit enim nos communis natura: quemadmodum admonet Iesaias (58, 7): Carnem tuam ne despexeris. Praesertim vero imago Dei vinculum coniunctionis sacrosanctum esse debet. Itaque hic amici et inimici discrimen non est. Neque enim hominum improbitas ius naturae delere potest. Particula sicut te ipsum hoc valet: quemadmodum quisque affectu carnis propensus est ad se amandum, ita nobis commendari a Deo amorem erga proximos. Evertunt enim, non interpretantur verba Domini, qui inde colligunt (ut faciunt omnes Sorbonici) amorem nostri semper ordine priorem esse: quia regulatum inferius sit sua regula. Asini sunt, qui ne micam quidem habent caritatis. Nam si amor nostri regula esset, sequeretur, esse rectum et sanctum Deoque approbari. Atqui nunquam sincere et ex sententia Domini proximos diligendus, donec correxerimus illum nostri amorem. Sunt enim affectus contrarii et pugnantes: quum amor