49:251 251 EPIST. PAULI AD ROMANOS 252 4. Dei enim minister est in bonum. Hinc et magistratus discere possunt qualis sit sua vocatio. Non enim sua causa dominantur, sed publico bono. Neque effraeni potentia praediti sunt, sed quae subditorum saluti sit obstricta. Denique Deo et hominibus in suo principatu sunt obligati. Nam quia a Deo legati sunt, et negotium eius agunt, rationem ilii sunt reddituri. Deinde ministerium, quod illis demandavit Deus, subditos respicit : quare illis quoque sunt debitores. Admonentur autem privati, hoc esse divinae benignitatis, quod adversus sceleratorum iniurias principum gladio defenduntur. Non enim frustra gladium. Altera pars functionis magistratuum, quod debent malorum petulantiam vi comprimere, qui legibus sponte regi se non patiuntur: et poenas sumere de eorum flagitiis, quas Dei iudicium requirit. Nam gladio armatos diserte pronuntiat, non ad inanem modo speciem, sed quo maleficos feriant. Deinde vindex in iram, perinde valet ac si dictum esset exsequutor irae Dei. Id autem probat ab usu gladii, quem illis Dominus in manum tradidit. Insignis locus ad ius gladii comprobandum. Nam si Dominus magistratum armando gladii quoque usum illi mandavit, quoties sontes capitali poena vendicat, exercendo Dei ultionem eius mandatis obsequitur. Contendant igitur cum Deo, qui sanguinem nocentium hominum effundi nefas esse putant. 5. Itaque necesse est subiici, non modo propter iram, sed etiam propter conscientiam. 6. Propterea enim tributa quoque solvitis: ministri enim Dei sunt, in hoc incumbentes. 7. Reddite ergo omnibus quod debetur. Qui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. 5. Itaque necesse est subiici. Quod initio praeceperat de praestanda magistratibus obedientia, nunc per modum collectionis repetit: sed cum expolitione: quod illis sit obediendum, non humanae tantum necessitatis causa, sed ut Deo quoque pareamus. I r am enim posuit pro ultione, quam reposcere possent magistratus ob dignitatis suae contemptum: ac si dixisset, non ideo cedendum esse, quia resistere potentioribus et armatis impune non liceat : quemadmodum tolerari solent iniuriae, quae propulsari nequeunt: sed sponte obeundam hanc submissionem, ad quam verbo Dei obstringitur conscientia. Ergo etiamsi exarmatus esset magistratus, quem impune lacessere et contemnere liceret, nihilo magis esset id tentandum quam si poenam statim imminere cerneremus. Non enim privati est hominis abrogare imperium ei, quem Dominus cum potestate nobis praefecit. Tota autem haec disputatio est de civilibus praefecturis. Itaque frustra inde sacrilegam