52:250 commendat ac si esset alter ipse. Sed qui conveniet hoc cum sententia Christi: Nolite vobis patrem vocare in terra (Matth. 23, 9)? Item cum illo apostoli testimonio (1. Cor. 4, 15): Et si multos habetis patres secundum carnem : unus tamen est pater spirituum ? Respondeo, Paulum ita sibi usurpare nomen patris, ut Deo nullam honoris sui particulam abroget aut minuat. Vulgare dictum est, non pugnare quod subordinatur. Tale est paternum in Paulo nomen, respectu Dei. Unicus in fide pater omnium est Deus, quia omnes verbo suo et spiritus sui virtute regenerat: quia solus est qui fidem confert. Sed quibus ad eam rem dignatur uti ministris, eos in honoris sui communicationem etiam admittit, nihil tamen sibi derogando. Erat ergo Deus spiritualis Timothei pater: et quidem solus, proprie loquendo. Sed Paulus, qui minister fuerat Dei in gignendo Timotheo, quasi subalterno iure titulum sibi vendicat. Gratia, misericordia. Secundum hoc, hoc est^ misericordiae nomen, praeter suum morem interposuit, forte singulari erga Timotheum amore impulsus. Porro non servat exactum ordinem: quod enim posterius est, priore loco posuit, gratiam scilicet quae ex misericordia manat Nam ideo nos in gratiam initio recipit Deus, et deinde amore nos prosequitur, quia misericors est. Verum non est insolitum, causam subiungi effectui, explicationis causa. De vocabulis gratiae et pacis, alibi dictum est. 3. Quemadmodum rogavi te. Vel oratio est defectiva: vel particula eva abundat. Utroque modo sensus erit clarus. Primo reducit Timotheo in memoriam qua de causa Ephesi manere rogatus fuerit.*) Nam quia adiutorem sibi tam earum et fidelem nonnisi aegre et necessitate coactus a se dimiserat, ut vices illic suas, quibus sustinendis non alius quilibet par fuisset, strenue obiret: acriter stimulari hac cogitatione debuit Timotheus, non solum ne frustra tempus tereret, sed praeclare nec vulgari modo se gereret. Hinc itaque quasi per modum illationis hortatur, ut se opponat falsis doctoribus qui puram doctrinam adulterabant. In eo quod Timotheo Ephesi manl) Non enim frustra eum a se dimiserat, sed potius ut vices illic suas sustineret.