50:250 tationem debet, ut eius salutem lupi exitio redimi cupiam? Neque tamen hoc modo quemquam velim perditum : sed ecclesiae amor et sollicitudo me rapit quasi in ecstasin, ut nihil aliud curem. Nemo igitur verus erit ecclesiae pastor qui non simili zelo ardeat. Ubi transtuli qui vos c o n t u r b a n t , verbum graecum de gradu vel de statu dimovere significat. Amplificandi vero causa interposuit, etiam cupiens non solum eos loeo deiici, sed prorsus abscindi et resecari. 13. Vos enim in Ubertatem vocati estis, fratres: tantum ne Ubertatem in occasionem detis carni: sed per caritatem servite vobis invicem. 14. Nam tota lex in uno verbo completur, nempe hoc Diliges proximum tuum sicut te ipsum. 15. Quod si alius alium vicissim mordetis, et devoratis, videte ne vicissim alius ab alio consumamini. 16. Dico autem, spiritu ambulate : et concupiscentiam carnis non perficietis. 17. Nam caro concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem. Haec mutuo inter se adversantur: ut non quaecunque volueritis, eadem faciatis. 18. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. 13. Vos in libertatem. Nunc admonet qualiter libertate sit utendum. Docuimus in priore ad Corinthios, aliud esse libertatem, aliud ipsius usum. Nam libertas in conscientia est Deumque respicit: usus autem est in rebus externis, et negotium habet cum hominibus, non cum solo Deo. Postquam ergo hortatus est Galatas ne paterentur quidquam delibari ex sua libertate, nunc iubet, in usu moderatos esse. Regulam porro legitimi usus praescribit, ne in praetextum vel occasionem licentiae vertatur. Neque enim carni data est libertas, quae potius sub iugo teneri captiva debet: sed spirituale est bonum, cuius tantum piae mentes sunt capaces. Sed per caritatem. Exponit rationem temperandae libertatis, ne in vagum et licentiosum abusum diffluat: nempe si regatur a caritate. Meminerimus semper ipsum nunc tractare, non quomodo simus coram Deo liberi, sed quomodo usurpare libertatem nostram liceat inter homines. Nam conscientia recta non admittit ullam servitutem: sed usus externi servitus vel abstinentia nibil habet periculi. Summa igitur est, si caritate serviamus nobis invicem, nos aedificationis rationem semper habituros. Ita fiet ut non lasciviamus, sed gratia Dei utamur in eius honorem et salutem proximorum. 14. Nam tota lex. Subaudienda est tacita antithesis inter hanc Pauli exhortationem et doctrinam pseudoapostolorum. Nam quum illi solis caeremoniis insisterent, Paulus hic obiter perstringit quae sint vera Christianorum officia et exercitia. Huc igitur spectat praesens caritatis commendatio,