49:250 infligitur, ac si dicere voluisset, in eos iure animadverti qui in potestatem insurgunt: sed quamlibet Dei ultionem, quovis modo tandem exigatur. Docet enim in genere, qualis eos finis maneat, qui certamen cum Deo suscipiunt. 3. Principes enim non sunt terrori bonis operibus^ sed malis. Vis ergo non timere potestatem? benefac, et habebis laudem ab ea: 4. Dei enim minister est tibi in bonum. Si vero quid mali feceris, time: non enim frustra gladium gerit. Dei enim minister est vindex in iram adversus eos qui male agunt. 3. Principes enim. Nunc ab utilitate quoque principum observantiam nobis commendat. Itaque particula rationalis yap ad primam propositiones referenda est, non ad proximam sententiam. Haec porro est utilitas, quod Dominus hac ratione voluit bonorum tranquillitati prospectum: improborum autem coercitam proterviam: quibus duabus rebus continetur incolumitas generis humani. Nisi enim malorum furori obviam eatur, et ab eorum libidine protegantur innocentes, omnia protinus pessum ibunt. Si ergo unicum istud remedium est, quo ab interitu vindicetur humanum genus, diligenter a nobis conservari debet, nisi velimus nos profiteri publicos humani generis hostes. Quod autem addit: vis non timere potestatem? benefac: eo innuit nullam esse rationem cur a magistratu abhorreamus, si quidem boni simus: imo hanc tacitam esse malae conscientiae et pravum aliquid machinantis testificationem, si quis iugum illud excutere a se aut amoliri velit. Caeterum hic de vero et quasi nativo magistratus officio loquitur: a quo tametsi non raro degenerant qui principatum tenent : nihilominus deserenda illis est obedientia, quae principibus debetur. Nam si malus princeps flagellum est Domini ad punienda populi delicta, illud fieri vitio nostro cogitemus, quod eximia Dei benedictio nobis vertatur in maledictionem. Ideoque non desinamus bonam Dei ordinationem revereri: quod facile factu erit, si nobis ipsis quidquid mali in ipsa erit, imputemus. Ergo hic docet in quem finem instituti sint a Domino magistratus: cuius etiam effectus semper exstaret, nisi culpa nostra corrumperetur tam praeclara et salubris institutio. Quamquam ne sic quidem unquam abutuntur sua potestate principes, bonos innocentesque vexando, ut non in sua tyrannide speciem aliquam iustae dominationis retineant: nulla ergo tyrannis esse potest, quae non aliqua ex parte subsidio sit ad tuendam hominum societatem. Hic quoque duas partes notavit, quibus etiam philosophi constare senserunt bene ordinatam reipublicae administrationem, bonorum praemia et animadversionem in sceleratos. Laudis vocabulum latam significationem hic habet, more hebraico. 19