47:250 rus sit salutis nostrae fidelis custos: nam in manu sua ipsam esse testatur. Quod si hoc nondum sufficiat, patris virtute tuto servatum iri dicit. Insignis locus, quo docemur non minus certam esse electorum omnium salutem quam invicta est Dei potentia. Porro non voluit Christus hanc vocem temere in aere iactare, sed promissionem dare suis quae penitus infixa eorum animis insideat. Ergo colligimus eo spectare sententiam Christi, ut electis firma constet salutis certitudo. Validis quidem hostibus sumus circumdati, et tanta est nostra imbecillitas, ut singulis momentis parum distemus a praesenti morte: sed quia maior sive potentior est omnibus, qui depositum nostrum servat, non est quod trepidemus quasi in periculo sit vita nostra. Hinc etiam colligimus quam insana sit papistarum fiducia, quae in liberum arbitrium, in virtutem propriam, et operum merita recumbit. Longe aliter suos Christus instituit, ut se in hoc mundo tanquam in media silva inter innumeros latrones esse meminerint. Ac praeterquam quod sunt inermes praedaeque expositi, materiam mortis in se inclusam esse agnoscant, ut una Dei custodia freti secure ambulent. Denique ideo certa nobis salus, quia in manu Dei est, quia et fides nostra infirma est et nos ad vacillandum nimis proclives. Sed Deus qui nos in manum suam recepit satis robustus est, ut solo flatu omnes hostium nostrorum machinas discutiat. Huc convertere oculos operae pretium est, ne tentationum metus nos exanimet. Nam et Christus modum ostendere voluit quo inter lupos oves quiete versentur. Et nemo potest rapere e manu patris. Copula illativae particulae loco hic posita est. Nam ex invicta Dei potentia colligit Christus, hostium libidini non esse obnoxiam piorum salutem, quia necesse foret Deum vinci, qui nos sub manus suae tutela habet. 30. Ego et pater unum sumus. Voluit impiorum sannis occurrere. Iactare enim poterant, nihil ad ipsum pertinere Dei potentiam, ut discipulis suis promitteret certum eius praesidium. Testatur ergo sibi ita coniunctas esse cum patre rationes, ut eius auxilium sibi ac suis ovibus nunquam defuturum sit. Abusi sunt hoc loco veteres, ut probarent Christum esse patri O[LOOUGLOV. Neque enim Christus de unitate substantiae disputat, sed de consensu quem cum patre habet: quidquid scilicet geritur a Christo patris virtute confirmatum iri. 31. Sustulerunt ergo iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum. 32. "Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex patre meo: propter quod eorum operum lapidatis me? 33. "Responderunt ei Iudaei, dicentes: Non boni operis causa lapidamus te, sed blasphemiae: et quod tu, quum homo sis, facis te ip- ?49