8:25
25
DE
SCANDALIS.
2G
vitam
nihilominus
tot
saeculis
duxisse,
fieri
non
potest,
quin
divinitus
fuisse
servatam
colligamus.
Hanc
Dei
virtutem
magis
illustrant
aliae
circumstantiae:
quod
quum
undique
lethalibus
periculis
impetita,
quibus
subinde
obrui
poterat,
toto
prope
mundo
invito
et
contra
nitente,
semper
tanquam
ex
naufragio
evasit.
Nihil
dico,
quod
non
facile
secum
agnoscat,
quisquis
ante
suos
oculos
temporum
omnium
historias
subiicere
volet.
Illa
vetus
ecclesiae
querimonia
est
(Psal.
129),
quod
a
iuventute
subinde
oppugnata
fuerit,
ac
infestos
habuerit
impios,
quod
super
dorsum
suum
araverint,
ac
longe
protraxerint
sulcos
suos.
Hac
voce
Dei
spiritus
pios
sub
gravissimis
aerumnis
gementes
excitare
voluit,
ut
omnes
aetatum
gradus
ab
initio
mundi
percurrendo
ecclesiam
agnoscerent
semper
patiendo
vicisse.
In
hanc
meditationem
incumbere
nos
decet:
ut
si
quando
nos
praesens
temporis
nostri
conditio
angit,
eorum
recordatio,
quae
iam
olim
experti
sunt
patres
nostri,
nos
reficiat.
Itaque,
collectam
omnium
temporum
descriptionem
habere
expediet:
[pag.
27]
ut
inde
sibi
quisque
nostrum,
quoties
res
et
usus
postulabunt,
exempla
levandis
nostris
miseriis
apta
ante
oculos
subiiciat.
Verum,
antequam
ultra
progrediar,
notare
operae
pretium
est,
unde
tam
crebrae
variaeque
mutationes,
quibus
subinde
circumagitur
et
quasi
rotatur
Dei
ecclesia,
proveniant.
Huius
vero
rei
cognitio
non
ex
remotis
vel
obscuris
coniecturis
petenda
est,
quum
assiduae
hominum
a
Deo
defectiones
perpetuum
alioqui
gratiae
eius
tenorem
interruperint:
idque
ab
ipso
prope
mundi
exordio
animadvertere
licet.
Quum
de
Seth
et
filio
eius
Enos,
loquitur
Moises,
tunc
coeptum
esse
invocari
Dei
nomen
recitatur
(Gen.
4,
26)
quo
intelligimus
verum
Dei
cultum
(qui
in
maledicta
Caini
progenie
quodammodo
interciderat)
rursus
ex
integro
fuisse
restitutum,
ut
in
mundo
vigeret
ac
floreret.
Vix
octo
generationes
praetereunt,
quum
omnes
eorum
posteri,
quos
Deus
sibi
in
filios
segregaverat,
ita
se
in
omne
scelerum
genus
proiiciunt,
ut
orbem
totum
suis
flagitiis
pollutum
diluvio
secum
perdant.
Quum
ad
octo
animas
redacta
esset
ecclesia,
sic
purgata
saltem
esse
videbatur,
ut
exiguum
illud
semen
quod
restabat
nihil
ex
se
nisi
meram
sanctitatem
proferret.
Atqui,
mox
quarta
parte
minuitur.
Posteri
quoque
Iapheth
paulo
post
diffluunt.
Hesidua
erat
familia
Sem,
quae
non
multo
post
tempore
sic
ipsa
quoque
degenerat,
ut
merito
a
Deo
magna
pars
abdicetur.
Quum
genus
Abrahae
ex
Aegypto
mirifica
potentia
eductum
traiecto
mari
rubro
in
haereditatem
sibi
promissam
pergit,
quis
non
ex
talibus
auspiciis
perpetuitatem
felicis
status
divinet?
Atqui
illi
ipsi,
in
quibus
liberandis
tam
praeclarum
virtutis
suae
specimen
Deus
ediderat,
nullum
peccandi
finem
faciunt:
donec
horrendis
modis
in
deserto
|