5:25 LIBER I. CAPUT I. In fida tutela haberi"] Cicero Offic. I. comparat administratores reipublicae tutoribus. Ad quod videtur respexisse Cornelius Tacitus libr. 1.^ quum de Tiberio loquitur imperium recusante: Inter quae, inquit, senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti reipublicae parem, ita quaecunque pars sibi mandaretur, eius tutelam suscepturum, [pag. 13] Quoniam igitur tutoribus non sua fraus solum, sed etiam sua negligentia periculosa est, dicit Seneca Neronem eius generis rationes diis approbare posse, quae exiguntur a tutoribus. Non perdis operam] Plerumque ingratitudine vulgi de recto instituto deducuntur qui rempublicam praeclare antea gesserant. Unde illud Homeri carmen Odysseae V., quod Erasmus inter paroemias retulit Chiliade III. : Mrj r ig i'n 7iQOcpQ(ov ayccvoc xai rjniog e'azo) 2%I]71TOV%6C fiaoiXsvc, (Arjtfe cpQtGIv ai iia *AXfi ctfci xaliiioc r' sirt YMI aIGvhcc ceCoi. Sic transtulit Erasmus: Posthac ne placidus sit quisquam, neve benignus, Nec mitis, iustique tenax rex sceptriger unquam, Sed semper ferus esto, et semper iniqua patrato. Hoc idem testatur Valerius lib. VIII. Ipsa natura nobis alacritatem subministrante, quum honorem industriae appeti, et exsolvi grate videmus. Ergo admonet Neronem Seneca de gratitudine populi, primum, ne videatur beneficia iam impensa perdidibse, aut male collocasse: deinde ut in futurum melius animatum reddat. Malignos aestimatores] aut ieiunos et parcos. Sic colles malignos dixit Vergilius quasi steriles et infoecundos. Quintilianus lib. IL: In laudandis discipulorum actionibus nec malignus, nec effusus. Contra Donatus in Terentii Adelphos: Benigne, inquit, large, et abunde. Sic accepit Horatius: Atque benignius Deprome quadrimum Sabina O Thaliarche merum diota. Item: Manabit ad plenum benigno Ruris honorum opulenta cornu. Vel malignos, id est malevolos. Quintilianus lib. XL: In carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni. Contra idem Seneca lib. V. de beneficiis: Non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare. Refertur tibi gratia] Atqui videtur potius haberi gratia, quam referri, quum beneficium beneficio non pensetur. Verum hic accipiendum est quemadmodum in oratione pro Plancio illud Ciceronis: Gratiam et qui refert, habet: et qui habet, in eo ipso quod habet, refert. Et Epistol, lib. V.: Illud in amicitia mutuum, quum par voluntas accipitur et