49:25 25 CAPUT L Nec sine causa subdit, g r a t o s non fuisse: quia nemo est qui non infinitis eius beneficiis sit obaeratus. Adeoque vel hoc solo nomine satis superque nos sibi obstringit, quum se nobis patefacere dignatur. Sed exinaniti sunt in etc. Id est, derelicta Dei veritate ad sensus sui vanitatem conversi sunt: cuius omnis perspicacia inanis est et instar fumi dilabitur. Atque ita tenebris obvoluta stolida eorum mens nihil rectum percipere potuit: sed modis omnibus praecipitata est in errores et mendacia. Haec illa est iniustitia, quod semen rectae notitiae mox sua pravitate suffocant, priusquam in segetem emergat. 22. Quum enim putarent Ex hoc loco argumentum vulgo sumunt, ut putent Paulo hic negotium esse cum philosophis, qui peculiariter arrogarunt sibi sapientiae famam. Atque ita procedere orationem putant, ut, deiecta magnorum excellentia, sequatur neque in ipso vulgi grege esse aliquid laude dignum. Sed videntur illi mihi nimium infirma ratione moti esse. Neque enim id proprie in philosophos competit, quod in Dei cognitione putarint ge esse sapientes: sed aeque commune est gentium ordinumque omnium. Nemo enim fuit, qui non voluerit Dei maiestatem sub captum suum includere: ac talem Deum facere qualem percipere posset suopte sensu. Non discitur, inquam, haec temeritas in scholis, sed nobis ingenita ex utero (ut ita loquar) nobiscum prodit. Constat enim hoc malum saeculis omnibus grassatum esse, ut sibi in comminiscendis superstitionibus nihil non permitterent homines. Haec igitur arrogantia taxatur: quod, quum deberent in humilitate sua dare gloriam Deo, voluerint apud semet sapere, et Deum ad uam humilitatem detrahere. Nam principium illud retinet Paulus, neminem, nisi propria culpa, a Dei cultu esse alienum, ac si diceret: Quoniam superbe se extulerunt, iusta Dei ultione fuerunt infatuati. Prompta etiam ratio est, quae adversus illam quam repudio interpretationem1) militet: quia non habuit a philosophis originem error iste de affingenda Deo imagine, sed ipsi ab aliis acceptum suo quoque calculo approbarunt. 23. Et mutaverunt Postquam Deum talem finxerunt2) qualem carnali suo sensu apprehendere poterant, longe abfuit quin verum Deum agnoscerent: sed factitium et novum Deum, vel potius eius loco spectrum sunt fabricati. Id est quod dicit, eos mutasse Domini gloriam, quia perinde ac si quis supponeret alienum partum: sic a vero Deo recesserunt. Nec excu8antur eo praetextu, quod Deum nihilominus in coelo habitare credant: lignum non pro Deo habeant, sed pro simulacro. Nam hoc ipsum Deo contumeliosum est, quod eius maies- 1) opinionem 2) conceperunt Calvini opera. Vol XLIX,