48:25 25 CAPUT II. 26 CAPUT ll. 1. Et dum compleretur dies pentecostes, erant omnes unanimiter congregati simul: 2. et factus est repente e coelo sonitus, quasi violento flatu irruente, et implevit totam domum ubi sedebant: 3. et visae sunt illis dissectae linguae, tanquam igneae, seditque super unumquemque illorum. 4. Et impleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui alienis linguis, quemadmodum spiritus dabat illis eloqui. 1. Dum compleretur. Compleri pro advenire capitur. Nam illorum perseverantiae iterum Lucas testimonium reddit, quum dicit, stetisse omnes eodem loco, usque ad constitutum illis tempus. Huc pertinet adverbium unanimiter. Porro, cur Dominus adventum spiritus totum sesquimensem distulerit, supra attigimus. Cur autem illo potissimum die miserit, quaeritur. Ego illam Augustini anagogem refutare nolo: quod sicuti quinquagesimo post pascha die lex veteri populo data fuit, manu Dei scripta in tabulis lapideis: ita spiritus, cuius officium est eam cordibus nostris inscribere, totidem diebus, post resurrectionem Christi, qui verum est pascha, implevit quod in legis promulgatione figuratum fuerat. Quod tamen hanc argutiam quasi necessariam urget, lib. quaest, in Exod. et Epist, ad Ianuarium 2., in eo cuperem magis sobrium et modestum esse. Fruatur tamen ipse suo sensu. Ego interea quod magis solidum est amplector: festo die, quo Ierosolymam confluere solebat ingens hominum multitudo, editum fuisse miraculum, ut illustrius redderetur. Et certe hac occasione in ultimos usque terrae fines sparsum fuit: ut mox videbimus. Eodem consilio saepe Christus Ierosolymam adscendit diebus festis, quo pluribus innotescerent virtutes quas edebat: atque ut in maiore hominum frequentia uberior esset doctrinae fructus. Sic enim postea referet Lucas (Act. 20,16), Paulum festinasse, ut ante diem pentecostes Ierosolymam perveniret, non religione aliqua, sed propter frequentiorem conventum quo pluribus prodesset. Ergo in diei electione miraculi utilitas spectata fuit: primum ut Ierosolymae magis celebraretur: quia tunc ad consideranda Dei opera magis attenti erant Iudaei: deinde, ut in regiones procul dissitas perveniret eius fama. Diem vero quinquagesimum vocabant, facta a primitiis supputatione. 2. 3. Factus est repente. Donum visibile esse oportuit, ut sensus corporalis discipulos magis excitaret. Nam, quae nostra est segnities ad aestimanda Dei dona, nisi sensus omnes nostros prius expergefaciat, virtus eius incognita praeteribit ac effluet. Haec igitur praeparatio fuit quo melius agnoscerent iam adesse promissum a Christo spiri-