47:25 25 CAPUT I. 29. Postridie videt Ioannes Iesum venientem ad se, et dicit: Ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi. 30. Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui mihi praepositus est, quia excellentior me erat 31. Et ego non noveram eum: sed ut manifestaretur Israeli, propterea ego veni aqua baptizans. 32. Et testificatus est Ioannes dicens: Ego conspexi spiritum descendentem instar columbae de coelo, et mansit super eum. 33. Et ego non noveram eum: sed qui me misit ad baptizandum aqua, ille mihi dixit: Super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in spiritu sancto. 34. Ego itaque vidi, et testificatus sum, quod hic est filius Dei. 29. Postridie. Non dubium est quin iam prius de Messiae exhibitione verba fecisset Ioannes: sed quum exortus est Christus, voluit brevi tempore innotescere illius praeconium, et iam instabat tempus quo Christus finem illius ministerio afferret, quemadmodum sole exorto aurora subito evanescit. Ergo quum sacerdotibus legatis testatus esset adesse iam et versari in medio populi, a quo baptismi veritas et virtus petenda esset, postridie eum palam ostendit. Haec enim duo continua temporis serie coniuncta plus ad movendos animos valent. Haec eadem ratio est cur Christus se in eius conspectum offerat. Ecce agnus Dei. Praecipuum Christi officium breviter quidem, sed dilucide exponit, quod scilicet peccata mundi mortis suae sacrificio tollens homines Deo reconciliet. Alia quidem beneficia nobis confert Christus, sed hoc summum, et ex quo reliqua dependent: quod iram Dei placando facit ut iusti et puri censeamur. Ex hoc enim fonte profluunt omnes bonorum rivi, quod Deus peccata non imputando in gratiam nos recipit. Ideo Ioannes ut nos ad Christum adducat a gratuita, quam per ipsum consequimur, peccatorum venia exordium facit. Porro in voce Agni ad vetera legis sacrificia alludit. Erat illi cum Iudaeis negotium, qui sacrificiis assueti, aliter de peccatorum expiatione doceri non poterant, quam proposito in medium sacrificio. Quum autem variae fuerint species, una hic per synecdochen ponitur. Et probabile est Ioannem ad agnum paschalem respexisse. In summa notandum est Ioannem hac loquutione usum esse, quae ad docendos Iudaeos aptior erat, et plus habebat energiae: quemadmodum nos hodie propter baptismi usum melius apprehendimus quid valeat peccatorum remissio sanguine Christi parta, quum audimus nos illo ablui et purgari sordibus nostris. Interea quum superstitiose de sacrificiis vulgo Iudaei sentirent, vitium illud obiter corrigit, quorsum spectarint illa omnia admonens. Hic pessimus erat sacrificandi abusus, quod in symbolis defixam habebant fidu-