|
44:25
25
CAPUT
I.
26
fortis.
Sensus
ille
tolerabilis
est,
et
potest
etiam
ex
eo
elici
utilis
doctrina:
quasi
dixisset
propheta
nullam
fortitudinem
posse
hominibus
opem
ferre,
vel
esse
subsidio
contra
vindictam
Dei.
Alii
vertunt
diem
illam
amare
esse
vociferatur
am,
quia
illic
erit
fortis,
hoc
est,
robur
hostium
franget
quidquid
fuerat
animositatis
in
Iudaeis.
Sensus
ille
secundus
videtur
coactus
esse.
Ego
libentius
amplector
tertium,
quod
scilicet
vox
diei
Iehovae
amare
vociferabitur.
Vocem
autem
intelligit
eorum
qui
sero
agnoscent
Deum
iudicem,
quem
prius
contempserant
:
quia
tunc
Deus
virtutem
suam
exseret,
quae
prius
fuerat
contemptui,
donec
experimento
eam
Iudaei
sentirent.
Quantum
ad
prophetae
consilium
spectat:
nulla
est
ambiguitas.
Vult
enim
hic
excitare
a
sua
socordia
Iudaeos,
qui
sese
obstinaverant
contra
omnes
minas,
ita
ut
nulla
esset
autoritas
prophetis
ad
ipsos
coarguendos.
Quum
ergo
ita
obduruissent
adversus
omnem
doctrinam,
et
sanctas
admonitiones,
propheta
hic
dicit
aliam
fore
vocem
diei
Dei.
Nam
vox
Dei
personabat
in
ore
prophetarum:
sed
apud
surdos
nullus
erat
profectus.
Iam
hic
indicitur
horribilis
mutatio,
quia
scilicet
tunc
vociferabuntur
Iudaei,
vel
rugitus
vocis
divinae
eos
percellet,
quum
re
ipsa
ostendet
se
vindicem
esse
scelerum.
Ubi
ergo
tribunal
conscenderit,
tunc
vos
clamabitis:
nunc
frustra
apud
vos
clamant
eius
nuntii:
nam
aures
vestras
obturatis.
Clamabitis
vicissim,
sed
frustra.
Caeterum
si
quis
malit
uno
contextu
legere,
vox
diei
Iehovae
illic
fortis
amare
clamabit,
perinde
est
quantum
ad
rei
summam
spectat,
ideo
de
verborum
contextu
nolim
contendere,
modo
teneamus
quod
iam
dixi,
Sophoniam
hic
opponere
clamorem
afflicti
populi
vocibus
prophetarum,
quae
spernebantur,
imo
quae
ut
plurimum
habebantur
ludibrio,
quemadmodum
satis
notum
est
ex
aliis
locis.
Quidquid
sit,
obiique
perstringit
eorum
confidentiam,
quum
de
fortibus
loquitur:
quasi
diceret
in
suum
exitium
robustos
esse,
dum
ita
se
Deo
et
eius
servis
opponunt,
quia
fortitudo
illa
concidet
tandem,
imo
se
ipsam
propria
mole
franget,
ubi
Deus
ad
iudicium
surrexerit,
Sequitur
:
15.
Dies
excandescentiae,
dies
ille,
dies
angustiae
et
afflictionis,
dies
tumultus
et
vastationis,
dies
tenebrarum
et
caliginis,
dies
nubis
et
nebulae.
16.
Dies
tubae
et
clangoris
super
urbes
munitas,
et
super
arces
excelsas.
Hic
ostendit
propheta
quam
stulti
sint
qui
extenuant
vindictam
Dei
quemadmodum
solent
hypocritae,
vel
profani
homines.
Accusat
igitur
Iudaeos
amentiae,
quod
putant
sibi
facilem
fore
reconciliationis
viam,
ubi
sua
obstinatione
sic
Deum
provocaverint,
ut
descendat
contra
eos
quasi
armatus
|