39:25 25 IN IEREMIAM. CAP. XXXII. illam sanctam, quia scilicet domus omnes pollutae erant superstitionibus. Dicit autem factos fuisse suffitus (dolis super tecta, quoniam tecta, ut satis colligitur ex pluribus scripturae locis, erant quasi ambulationes. Scimus autem idololatras semper appetere excelsa loca, quoniam ita fingunt se propiores esse Deo. Summa autem est, non posse videri poenam, de qua loquutus erat propheta, nimis rigidam esse, quia omnes domus fuerant contaminatae multis sacrilegiis. Nominat priore loco Baal, deinde ponit deos alienos. Scimus nomen Baal aliquando sumi specialiter, aliquando autem extendi ad omnia idola: plurali tamen numero saepius vocarunt prophetae Baalim patronos, quibus putabant Iudaei prius litandum esse, ut hoc modo placarent Deum. Neque enim superstitio contenta est unico Deo, sed multos sibi accersit: quemadmodum versu 35 iterum postea videbimus coniungi cum Baal Moloch. Et hic propheta dicit libasse libamina diis alienis. Videmus ergo sub nomine Baal comprehendi omne genus idola. Addit, Ut provocarent me. Quibus verbis significat Deus, non posse obtendi a Iudaeis errorem, quia satis superque edocti erant ex lege quomodo colendus esset Deus, et simul praescripta illis erat regula ut Deum unum colerent: plures autem colebant deinde fictitiis suis superstitionibus. Merito igitur Deus hic conqueritur se fuisse quasi data opera provocatum, quia ignorantiae praetextus non erat, quum sufficeret doctrina legis ad ipsos regendos. Nunc sequitur, 30. Quia fuerunt filii Israel et filii Iehudah tantummodo patrantes malum in oculis meis a pueritia sua : quia filii Israel tantummodo fuerunt provocantes me in opere manuum suarum, dicit Iehovah. Amplificat crimen populi, quod nunquam destiterint a suis sceleribus. Ponit autem decem iribus, deinde tribum Iehudah. Scimus decem tribus descivisse a puro Dei cultu quum adhuc staret integra religio Ierosolymae. Ergo quum filios Iehudah nominat, non dubium est quin aggravet crimen ipsorum, quod scilicet prolapsi sint una cum Israelitis, quum tamen ad tempus fuissent retenti. Degeneres fuerant Israelitae, postea totum semen Abrahae pari defectione simul implicitum fuit, ut desererent verum Dei cultum. Sed postea solos filios Israel nominat, et tunc comprehendit etiam tribum Iehudah. Nam hoc notandum est, dum scriptura coniungit Israelem cum Iehudah, priori voce notari decem tribus, et honoris vel maioris ignominiae causa separari domum Iehudah a regno Israel. Sed ubi tantum ponitur nomen Israel, complectitur in genere omnes filios Abrahae, et tunc nulla est exceptio. Sic etiam hoc loco quum dicit filios Israel et filios Iehudah nihil aliud quam Deum