37:25 25 CAPUT XL. 26 virtus in sui admirationem rapiat. Nec in re supervacanea operam consumit: adeo enim tardi atque hebetes sumus, ut subinde nos excitari atque stimulari oporteat. Homines quotidie coelum et sidera cernunt: sed quotusquisque cogitat de eorum autore? Sic homines natura formati sunt, ut eos ad coelorum contemplationem, ex qua autorem agnoscant, natos esse appareat. Nam quum reliqua animantia Deus abiecerit ad pastum, solum hominem erexit, atque ad sui quasi domicilii conspectum excitavit. Quod etiam praeclare a poeta descriptum est: Pronaque quum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque videre Iussit, et erectos ad sidera toilere vultus.1) Ostendit ergo propheta hominum malignitatem, qui non agnoscunt de Deo quod palam ipsorum oculis obiicitur, sed pecudum instar rostrum in terram defigunt: quia fieri non potest quoties sursum oculos tollimus cum aliqua attentione, quin sensus nostros feriat Dei maiestas. Et stellas nominans clarius exprimit mirificum ordinem, qui refulget in coelorum aspectu, clare dictare unum esse Deum et creatorem mundi: idque fateri cogentur quicunque in tanta copia et varietate siderum tam distinctum ordinem et cursum tam bene moderatum notabunt. Nec enim fortuito stellae singulae suam sedem occuparunt, nec temere in tanta celeritate aequabiles tenent progressus : atque etiam in diversis erroribus ad rectam lineam incedunt, ut ne minimo quidem puncto deflectant a via divinitus sibi praescripta. Itaque mirabilis earum dispositio Deum autorem atque opificem ostendit, ut oculos aperire nequeant homines, quin Dei maiestatem in eius operibus intueri cogantur. (Producens ad numerum exercitum eorum.) Militiae nomine duo comprehendit: nempe numerum prope infinitum : deinde admirabilem dispositionem. Nec enim pauci homines exercitum conficiunt, ac ne mediocris quidem numerus, nisi adsint multiplices copiae. Deinde non dicitur exercitus, cum homines temere ac sine delectu inter se conglomerati miscentur aut vagantur dispersi, sed ubi decurionum, centurionum, millenariorum aliorumque ducum ordines constituti, ubi certo iudicio ordinatae acies ac dispositae: ita mirifici stellarum ordines et certi cursus merito exercitus dici possunt. Per vocem numeri significat Deum semper ad manum habere *) Ovid. Met. I. 84 Editio gallica posterior hos versus ipsa jxsTajiopcpot: Et neantmoins que tout autre animal Iette tousiours son regard principal Encontre bas, Dieu a l'homme a donne La face haute, et luy a ordonne De regarder l'excellence des cieux, Et d'eslever aux estoilles ses yeux.