36:25 25 LIBER PROPHETIARUM ISAIAE. CAPUT PRIMUM. 1. Visio Isaiae filii Amoz, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Usiae, Iotham, Achaz, Ezechias, regum Iuda. 2. Audite coeli, et ausculta terra: quia sic Dominus loquitur, Filios educavi et sustuli, ipsi tamen scelerate egerunt in me.1) 3. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe dominorum suorum: Israel non cognovit, populus meus non intellexit. 4. O gens scelesta, populus onustus iniquitate, semen malignorum, filii degeneres! dereliquerunt Iehovam, spreverunt2) sanctum Israelis, alienati sunt retrorsum. 5. Quorsum adhuc vos percuterem? Adiicietis praevaricationem. Totum caput languori, et totum cor dolori 6. A planta pedis usque ad caput nulla in eo sanitas. Vulnus, tumor, et saniosa plaga. Nec sunt emplastro curatae, nec circumligatae, nec oleo delinitae. 7. Terra vestra in vastitatem:9) Urbes vestrae igni succensae: Terram vestram alieni devorant in conspectu vestro, redacta est in solitudinem, iuxta subversionem exterorum. 8. Et residua manebit filia Sion, sicut tugurium in vinea, sicut diversorium in cucumerario, sicut civitas vastata. 9. Nisi Dominus exercituum residuas nobis fecisset reliquias vel tantillas, quasi Sodoma fuissemus, et similes Gomorrhae. IO. Audite verbum Domini, principes Sodomae: Auscultate legem Dei nostri, populus Gomorrhae, ll. Quorsum mihi multitudo sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum, et adipe saginatorum animalium: nec sanguinem boum, aut ovium, aut hircorum desidero. 12. Quando venitis ut appareatis coram facie mea, quis hoc e manu vestra requisivit? nempe conterere *) vel rebellarunt contra me. 1551: spreverunt me. 2) vel provocarunt ad iram. 1551; irritaverunt. 3) in squalorem redigetur 1551 et sic omnia verba in futuro.