32:25 25 PSALMUS XCIV. 26 tus et tranquillus esse didicerit. Ita notabitur interior tranquillitas, qua fruuntur fideles etiam inter medias procellas, atque haec esset contextus ratio: Beatus est homo qui hucusque profecerit in Dei lege, et sedato animo et composito omnes malorum insultus sustineat. Sed quia mox sequitur, dum foditur impio sepulcrum, ut opposita membra inter se respondeant, videtur eorum prudentiam laudare propheta qui se in hunc finem a Deo affligi reputant ut salvi sint ab interitu, et felici tandem exitu potiantur. Porro haec altera pars consolationis omnino addenda fuit: quia fieri non potest, ubi impii triumphant, nec eos Deus compescit, quin violentus doloris fervor in cordibus nostris ebulliat. Tempestive igitur occurrit propheta, admonens impios super terram relinqui, sicuti cadaver in cubiculo repositum manet, donec effossum sit sepulcrum. His autem verbis docet non posse aliter fideles constanter perstare, nisi speculam conscendant, sicuti loquitur Habacuc 2, 1 unde procul cernant Dei iudicia. Videbunt impios terrenis deliciis potiri: nisi longius suam cogitationem extendant, prae indignatione deficient. Verum si in mentem veniat, domos quae vivis destinatae sunt, ad exiguum tempus concedi mortuis, dum illis effoditur sepulcrum, ita et superstites manere qui tamen exitio iam sunt devoti: haec consolatio ad placandam tristitiam sufficiet. 14. Certe non abiiciet Iehova populum suum, et haereditatem suam non derelinquet: 15. Quia ad iustitiam revertetur iudicium, et post ipsum omnes recti corde. 14. (Certe non abiiciet.) Clarius superiorem sententiam confirmat, fieri posse negans ut Deus populum abiiciat, quem velut sibi haereditarium elegit. Atque hoc nobis sacrum asylum esse debet, quoties malis tentamur, nos tamen esse Dei populum, quia nos sibi gratis adoptavit: itaque caram ei esse et pretiosam salutem nostram: quia non frustra pollicitus est se non secus ecclesiae suae, ac propriae haereditatis, sedulum fore custodem. Unde rursum colligimus, excidere et evanescere patientiam, nisi affulgeat gratiae notitia ad pacandos omnes carnis tumultus. 15. (Quia ad iustitiam.) Quia in afflictionum tenebris non facile est cernere amorem illum quo Deus suos occulte prosequitur, alio argumento utitur propheta, nempe quod post confusam perturbationem Deus tandem res in legitimum ordinem componet. Quia phrasis prophetae nonnihil obscura est: disiunctim quidam haec duo legunt, Iustitia ad finem revertetur: postea, iudicium revertetur. Sed hoc modo perperam torquent ac dilacerant contextum. Ego itaque perinde accipere non dubito ac