31:25 25 26 statueram, ut non longior quam unius noctis mora in urbe mihi foret. Paulo ante huius optimi viri et Petri Vireti opera profligatus erat papatus; sed res adhuc incompositae et urbs in pravas et noxias factiones divisa. Unus homo, qui nunc turpi defectione iterum ad papistas rediit, statim fecit ut innotescerem. Hic Farellus (ut incredibili zelo promovendi evangelii flagrabat) statim ad me retinendum obnixe nervos omnes intendit. Et quum privatis et occultis studiis me intelligeret esse deditum, ubi se vidit rogando nihil proficere, usque ad exsercrationem descendit, ut Deus otio meo malediceret, si me a ferendis subsidiis in tanta necessitate subducerem. Quo terrore perculsus susceptum iter ita omisi, ut mihi et verecundiae et timiditatis meae conscius obeundo certo muneri fidem meam non obstringerem. Vix quatuor menses praeterierant, quum nos ab una parte aggressi sunt Anabaptistae, ab altera sceleratus quidam apostata, qui clandestinis quorundam procerum opibus fretus multum negotii facessere nobis poterat. Interea seditiones domesticae, et quidem aliae super alias, mirifice nos iactarunt. Ego, qui natura timido, molli et pusillo animo me esse fateor, inter prima rudimenta hos tam impetuosos fluctus excipere coactus sum : quibus etsi non succubui, me tamen non tanta sustinuit magnanimitas, quin turbulenta eiectione plus quam decebat laetatus sim. Atque hoc vocationis vinculo solutus et liber statueram privatus quiescere, dum prae stantissimus Christi minister Martinus Bucerus me iterum simili qua usus fuerat Farellus obsecratione ad novam stationem retraxit. Ionae itaque exemplo quod proposuerat territus in docendi munere perrexi. Atque etiam, quum semper essem mei similis, celebritatem fugitans, nescio quo modo ad imperiales conventus raptus sum, ubi, vellem nollem, necesse mihi fuit in conspectum multorum prodire. Postea quum