30:25 25 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIII. 26 tam acri reprehensione Samuelis offensum, recessisse. Sed cavendum ne illius imitemur festinationem, multoque minus rebellionem et contumaciam, in quam se praecipitem dedit. Nam horrenda deinceps confusio in ipsius caput et posteros incidit. Quare quotiescunque Deus acrius nos increpabit, dociles mentes adferre discamus: nostro enim commodo fit, ut summo iure nobiscum Deus agat, nempe ut absolvamur, et ne in ultimam illam condemnationem, omnibus contumacibus et in peccatis sese obfirmantibus paratam incidamus. Sequitur deinceps gravius poena quam Saulem manere Samuel docet his verbis: Certe stabilivissei Iehova regnum tuum apud Israelitas usque in saectdum1 nunc autem regnum tuum non stabit: quaesivit sibi Iehova virum secundum animum suum, quem mandavit esse antecessorem in populo suo. Ita Deus decrevit et ratum est Iehovae decretum. Caeterum hic oritur non parva quaestio, quomodo dicat Samuel, Saulis regnum, si observasset quod iussus fuerat, stabilitum iri in perpetuum : quandoquidem superius vidimus non fuisse a Domino regnum istud approbatum, quod nullo iusto fundamento niteretur: et quod populus iugum sibi a Domino impositum excutere voluisset. Praeterea, quum Deus sibi semper similis sit et immutabilis, non possunt hominum facta voluntatem illius et decretum immutare. Oportebat autem sceptrum in tribu Iuda erigi confirmarique : quemadmodum multis ante saeculis sanctus spiritus per os Iacobi praedixerat. Quinam igitur fieri posset, ut sceptrum in familia et tribu Beniamini erigeretur stabilireturque, quae nulllas promissiones acceperat: et Deus propositum mutasse, et varius esse videretur? Sane quum stare ista non possint, apparet etiam regnum in familia et tribu Saulis constitui et stabiliri non potuisse, neque in alia ulla tribu : aut Dei veritatem destrui oportuisse, et in Deo inconstantiam fuisse dici et mutabilitatem, quod nimis absurdum foret, et sine blasphemia ne cogitari quidem potest. Hic nodus ut expediatur, observandum Deum non semper nobis consilium suum arcanum et incomprehensibile revelare: quod non sine causa apud prophetam abyssus immensa dicitur: sed propter nostram infirmitatem et hebetudinem in causis inferioribus retinere. Quoniam e n n o n possumus ad consilium usque ipsius inenarrabile conscendere, neque ipsius maiestatem ferre, Deus nostrae infirmitatis rationem habens, sese nobis accommodat, et modum aliquem proponit, per quem voluntatem suam nobis patefacit. Quare quum Deus alicui minatur, ad poenitentiam istis comminationibus eum vocat, et si convertatur a pristina vita et vitiis ad meliorem frugem, se vicissim conversum iri dicit. Sane Deus non mutatur, ut mutantur homines, neque ab hominum poenitentia pendet, aut ex homi-