24:25 25 COMMENTARIUS IN EXODI CAP. II. 26 uno capite augeret hostium numerum. Et certe credibile vix erat posse diu tolerari in aula tyranni, et inter saevissimos Israelis inimicos, quin se profiteretur eiusdem odii socium. Scimus quibus corruptelis scateant aulae, quanta fuerit Aegyptiorum superbia satis notum est, quam proclive sit optimas etiam quasque naturas deliciis fascinari, experientia docet: quo magis mirum est Mosen ubi in illos gurgites demersus fuit, rectum integrumque tamen perstitisse. Certe hic spes redemptionis iterum potuit quasi novam eclipsin pati, quia in contrariam partem aversus erat cursus: sed ita Dei providentia, quo magis videtur per obliquos flexus se circumagere, eo tandem mirabiliter apparet, dum a recto fine nunquam aberrat, aut caret suo effectu, ubi matura est opportunitas. Quanquam Deus quasi extenta manu servum suum ad se et ecclefiae corpus retraxit, ubi in nomine suggessit originis suae memoriam. Neque enim filia regis sine praeeunte Dei spiritu nomen hoc indidit: unde cognosceret Moses se fuisse extractum e fluvio ubi mox periturus erat. Quoties ergo nomen suum audivit, recordari oportuit ex quo populo esset genitus. Acriore etiam stimulo pungi debuit, quum omnibus passim res nota esset. Minime quidem id spectavit filia regis, quae potius sepultam esse generis memoriam optasset: verum Deus quia verba dictavit ac formavit asinae Balaam, idem impulit linguam huius feminae ut celebri praeconio testis foret eius rei quam maluisset esse incognitam: et quamvis Mosen vellet apud se retinere, directrix tamen eidem esset ac magistra ad repetendum genus suum. Iam si quis miretur quod patris iracundiam non fuerit verita, quasi monumentum statuendo violati edicti, facilis responsio est, nullam tyranno fuisse causam offensionis, qui libenter tulisset multa sibi nasci mancipia, abolito Israelis nomine. Quorsum enim feminis concesserat vitam, nisi ut ex ancillis nascerentur Aegyptii? Et quia Mosen duxit hoc loco, non putavit filiae facto violatum suum edictum: quin potius gavisus est sic imminui gentem Israeliticam ut cresceret Aegyptus numero hominum. Tantum restat una quaestio, qui venerit in mentem filiae Pharaonis nomen Hebraicum Mosi imponere, quum certum sit ex Psalmo 81, 6 magnum inter duas illas linguas fuisse dissidium: Venit populus meus in Aegyptum: linguam quam non noverat audivit. Ad haec, scitur Ioseph interprete fuisse usum apud fratres, dum se Aegyptium simulabat (Gen. 42, 23). Probabilis est coniectura, vocem quae significationi conveniret, petiisse a matre Mosis. Nisi magis placeat, redditam fuisse Aegyptiacam vocem servata etymologia: quod secundum magis amplector. Exsul deinde Moses impositum a matre nomen recepit. l l . Factum autem est diebus illis, quum adole-