23:25 25 COMMENTARIUS IN GENESIN. 26 26. Faciamus hominem. Tametsi futurum est tempus, nemo tamen non fatetur esse hunc quasi deliberantis sermonem. Hactenus simpliciter iubentem Deum induxit: nunc ubi ad opus omnium praestantissimum ventum est, consultationem adhibet. Poterat certe Deus hic quoque nudo verbo mandare quid fieri vellet : sed hominis excellentiae dare hoc voluit, ut de eius creatione in consilium quodammodo iret. Hic summus est honos quo nos dignatus est: ad quem reputandum hac loquutione studia nostra accendere voluit Moses. Neque enim cogitare nunc demum incipit Deus quam homini formam daturus sit, quibus eum dotibus ornari conveniat, neque tanquam in re difficili subsistit: sed quemadmodum ante monuimus mundi creationem in sex dies nostra causa fuisse distributam, quo melius in meditandis Dei operibus retineantur mentes nostrae: ita nunc, ut naturae nostrae dignitatem nobis commendet, de homine creando consultationem suscipiens, magnum se quiddam et singulare aggredi testatur. Multa quidem sunt in hac corrupta natura quae possint contemptum inducere: verum si omnia rite expendas, est homo eximium quoddam inter alias creaturas divinae sapientiae, iustitiae et bonitatis specimen : ut merito a veteribus dictus sit lAvxQOxoafxoc. Caeterum quum alio consultore non indigeat Dominus, quin secum ipse deliberet minime dubium est. Ac omnino ridiculi sunt Iudaei, dum fingunt Deum cum terra vel angelis communicasse sermonem: terra scilicet optima consiliaria erat. Minimam vero tam praeclari operis partem angelis adscribere, abominandum sacrilegium est. Nos vero ad imaginem terrae vel angelorum creatos esse ubi reperient? annon Moses statim omnes creaturas diserte excludit, quum refert, ad imaginem Dei creatum fuisse Adam? Alii qui sibi acutiores videntur, bis insulsi, Deum principum more de se in numero plurali loquutum dicunt. Quasi vero ea barbaries quae a paucis sacculis invaluit, iam tunc regnaret in mundo. Sed bene habet quod canina eorum improbitas cum tanto stupore coniuncta est, ut stultitiam suam pueris prodant. Christiani igitur apposite plures subesse in Deo personas ex hoc testimonio contendunt. Neminem extraneum advocat Deus: hinc colligimus, intus eum aliquid distinctum invenire: ut certe aeterna eius sapientia et virtus in ipso resident. In imagine nostra. De istis vocibus interpretes non consentiunt. Inter plerosque tamen, et fere omnes, convenit, imaginem a similitudine distingui. Atque haec fere communis est distinctio, ut imago sit in substantia, similitudo in accidentibus. Qui breviter definire volunt, sub imagine tradunt contineri dotes quas Deus in humanam naturam contulit: similitudinem exponunt dona gratuita. Caeterum Augustinus prae aliis nimium argute philo-