20:25 25 1563 MAL 26 (Exstabat olim in Vol. III. Epp. autogr. Bibi. Semin. Argent. incendio deletae. Sumsimus ex schedis collegae nostri C. Schmidtii.) Accepi a Lugdunensibus, optimis civibus, et a Ioanne Calvino, doctissimo viro, literas quibus rogant ut ipsis adessem, quo senatus noster fide iuberet, stipendium quod vobis debetur, quod quadragintarum * mille librarum est et amplius, ante extremum Iulii aut ut longissime nundinis Francofordianis autumnalibus persolutum iri. Cupit enim rex populum suum liberari exercitibus exteris, et quia magna difficultas est rei pecuniolae non potest tantum stipendium ante istud de quo scripsi tempus confici. Ea de causa sponsores quaerit, et nostram civitatem putat tantae esse apud vos fidei ut illius testimonio contentos vos fore existimant. Sed novum istud et inauditum in nostra urbe exemplum est, neque tanta pecunia inveniri potest absque consensu singulorum civium: quae actio longa et permolesta fuisset, et fortassis odiosa et importuna reique publicae invidiosa. Itaque nos, ut regi satisfieret et vobis caveretur, hoc consilium dedimus ut vobis, qui praefecti militares estis, pro rege civitas Lugdunensis sponderet literis et signis, bonaeque notae fideiussores obsides mitteret mercatores quatuor locupletes : ut pecunia solvatur ad tempus constitutum, vobis potestas data est legibus vestris sponsores custodire. Istud si Lugdunenses faciant, interposita regis et reginae consiliique regii autoritate, vobis non solum utile verum etiam honorificum erit istud etiam beneficium addere regi regnoque et principi Gondaeo ad superiora vestra salutaria et gloriosa beneficia praeclareque facta. Neque istud faceretis absque exemplo. Fecerunt idem praefecti militares Caroli Caesaris, quum obsidione Metensi discederetur, tum quum militibus stipendium quatuor et amplius deberetur mensium. Idem saepe pius collectae sunt argenti summae, (Ueg. du Conseil 16. Iul. 1562 et seqq. Grenus.) Beza in Gulhani vocatus fuerat ut esset partis illius thesaiw arius (ibid. 21. Sept.). Ihid. 7. Mai: Grands rem erci emens de tous les Seigneurs francois de la religion au sujet des importans services que Th. de B. leur a rendus ainsi qu'a toutes les eglises du royaume. . Languet II. 240. d. d. Argent 15. Mat 1563: Hic magno studio conquiritur pecunia ad numeranda stipendia equitibus Germanicis et hoc negotium agunt Israel Minckel, Georgius Anbrecht et Ioannes Hier (de quo Mem. de Conde IV. 497) negotiatores, sed res habet multum difficultatis. Summa est ducentorum millium coronatorum. Reperi hic Petrum Clarum (de quo jLluckhohn, Br ies e Friedr. I. 384) qui se etiam huic negotio immiscet et scribit ad rarios principes, iamque est profectus ad ipsos milites, sed nescio quantum pondus sit habitura eius autoritas. . Mem- de Conde IV. 353: Le- tre dn prince de Conde au prince de Porcion, par laquelle il ie prie d'engager les Reitre& de se desister de la demande quils faisoient d'avoir U caution des villes de Strasbourg tt dr* Francfort des sommes qui leur estoient dites (Mat 1563).