13:25 25 1548 AUGUST. 26 nistretque spiritum prudentiae et constantiae. Non dubitamus quin sustinenda sint nobis dura certamina, sed Dominum nobis affuturum certo speramus. Meus Ludovicus l) Berna rediit, rebus longe aliter confectis quam cupiebat. Nam stipendio suo privatus est. Quid si crimina2) hominis senatus intellexisset? Nunc ambit meam amicitiam et reconciliationem, cuius nomine curavit ut Bartholomaeus minister Luciacensiss) apud me literis intercederet. At ipse in meum conspectum non est ausus prodire. Marloratus,*) qui cum nostro simplici testimonio, sine ulla ad principes commendatione, nisi ad ministros, Bernam profectus erat, praefectus est ecclesiae Crissiacensi,5) at ea lege ut ad nos remitteretur, nostrum quoque subiturus iudicium. Sic enim scripsit ad nos Hallerus nomine symmystarum, quibus ita visum esse ait et senatui. Hoc sumus mirati ut insolens. Rediit et alter ille quem miseramus ut Clementi6) sufficeretur. Literas ad praefectum attulit quibus monemur, si modo praefectus recte interpretatur, aut si eius mentem assequimur, ne posthac simus solliciti de eligendis ministris. Nam oblique questi eramus quod nostrum fuisset testimonium contemptum in electione Clementis, et ius electionis quod nobis a Deo et ipsis quoque principibus concessum fuerat. Vide quam multa habeamus eadem opera et eodem tempore volvenda. Franciscus Viviacensis etiam vocatus est. 7) Corbelius8) quamvis non sit vocatus praecessit tamen cum Pyrrho.9) Quum istinc 10) redirem salutavi Marcurtium, a quo audivi mira, de quibus scribam ad te alias latius. Hoc solum te in praesentia scire volui, eum asserere, nos duos novam et inauditam habere opinionem de praesentia corporis et sanguinis Christi in coena, et de communicatione nostra cum substantia ipsius. Sed de his alias latius, et de reliquis nostris scriptis. Se tamen obtulit ad 1058.1) Mercerius, qui Bernae fuerat propter negotium Actorum Lausannensem. 2) Alludit fortasse ad literas sibi subreptas. 3) Lussy vicus erat classi Morgiensi adscriptus, inter Morgias et Albonam. 4) Augustinus Marloratus ex oppido Bar-le-Duc, monachus Augustinus ap. Bituriges, iam a. 1533 ad evangelica sacra conversus, primum ibidem, postea ap. Pictavos et Andegavos concionatus, tandem fuga Genevam se recipere coactus fuerat ubi per aliquod tempus correctores vices obiit Cf. Hist. eccl. 1. 56, Adami vitas, Haagium, Baum, Beza. ll. 230. 5) N. 867, not 3. 6) nobis ignoto, quum vix de illo Claudio Clementis cogitarimus quem laudat Euchat IV. 202. 7) Bernam. 8) Haller. Ephem. p. 85 ad Febr. 1549: Mensibus aliquot invaluerat dissidii aliquid et contentionis Lausannae inter ministros partim et Lud. Corbelium studiosum quendam Gallum. Qui postea quoque Vireti accusator exstitit. 9) Zebedaeo. 10) Geneva?