11:25
1540
FEBRUAR
fatigatus
sum
vehementer,
vel
potius
fractus.
Itaque
patiar
te
libenter
in
posterum
quiescere
nisi
novi
quid
acciderit.
Utinam
semel
mihi
liceret
in
sinum
tuum
familiariter
deponere
quid
sentiam,
ac
vicissim
tuum
consilium
audire,
quo
melius
essemus
praeparati.
Optima
tibi
occasio
erit
huc
concedendi,
si
fiet
quod
de
coniugio
speramus.
Exspectamus
enim
puellam
paulo
post
pascha:
sed
si
mihi
receperis
certo
te
venturum,
nuptiae
in
tuum
adventum
differentur.
Satis
enim
habebimus
temporis
ad
diem
tibi
indicandum.
Hoc
ergo
primum
abs
te
summi
beneficii
loco
postulo,
ut
venias,
deinde
ut
venturum
te
confirmes.
Omnino
enim
aliquem
oportet
istinc
venire,
qui
matrimonium
sanctificet.
Ego
vero
neminem
malim
quam
te.
Ergo
delibera
an
dignus
tibi
videar,
cuius
causa
profectionem
hanc
suscipias.
Exspecto
quid
nobis
parient
tumultus
illi
quibus
nunc
Geneva
exagitatur.
Res,
ut
spero,
aliquo
inclinaverit
priusquam
huc
venias.
Germania,
ut
solet,
suspensa
est
magnarum
rerum
exspectatione.
Nemo
enim
est
qui
non
suspicetur,
Caesarem
plura
moliri
quam
prae
se
ferat.
Nostri
nunc
conventum
agunt
Smalcaldiae,9)
in
quo
consultabunt
in
utramque
partem,
ut,
sive
pugnandum
sit
rationibus,
sive
bello
decernendum,
non
deprehendantur
imparati.
Hoc
boni
dedit
nobis
Deus,
quod
tres
episcopi
electores
potius
se
nostris
adiungent
ad
tuendam
patriae
libertatem,
quam
ut
cum
Caesare
ullo
modo
conspirent.
Ecclesiola
nostra
pro
more
suo
se
sustinet.
Hermannus
ad
ecclesiae
societatem
rediit
optima,
nisi
fallor,
fide.
Confessus
est
extra
ecclesiam
non
esse
spem
salutis,
apud
nos
veram
esse
ecclesiam,
ideo
defectionem
fuisse
quod
sectam
ab
ea
separatam
habuit:
huius
criminis,
cuius
se
reum
fatebatur,
yeniam
petiit.
De
libero
arbitrio,
de
divinitate
et
humanitate
Christi,
de
regeneratione,
de
paedobaptismo
et
aliis
passus
est
se
doceri,
ac
nostram
doctrinam
amplexus
est.
Tantum
in
praedestinatione
haesitabat,
in
qua
tamen
mihi
propemodum
subscripsi^
nisi
quod
se
explicare
non
poterat
a
differentia
praescientiae
et
providentiae.
Deprecatus
tamen
est,
ne
ea
res
impediret,
quominus
ipse
cum
liberis
in
ecclesiae
communionem
reciperetur.
Ego
ea
qua
decuit
comitate
illum
excepi,
petentique
veniam
manum
ecclesiae
nomine
porrexi;
postea
baptisavi
eius
filiolam
quae
biennium
excesserat.
Nisi
me
supra
modum
fallit
opinio,
est
homo
religiosus.
Quum
ipsum
hortarer
ad
alios
in
viam
reducendos,
minimum,
inquit,
est
ut
non
minus
laborem
in
aedificando
quam
feci
in
destruendo.
Ioannes
etiam,
quiUlmae
habitat,
dicitur
resipiscere.
9)
Indictus
erat
in
Cal.
Martias.
Adfuerunt
WitteOergenses
et
Bucerus.
Sleidan,
II.
159.
Seckendorf.
lll.
257.
Marheineke,
Deutsche
Ref.
IV.
1.
|