10.2:25 25 MDXXXin. ia CALVINUS DANIELI. Nunciat se simul cum hac scheda narrationem missurum rerum novarum quibus nuper academia Parisiensis turbata fuerat. Proprie duo sunt epistolia in eadem tamen scheda scripta, ut bis eumi aliquo scilicet intervallo interiecto, de mittenda illa relatione cogitasse credideris. Narrationem ipsam habes in sequente. (Ex autographo bibi. Bern. Ood. 141, N. 43. Apographa exstant ibid. eod. Cod. N. 51 et Ood. 450, fol. 115 v. item in Archivis Bern. Epp. VII. 192. Genevae in bibi. civ. Ood. 106, fol. 1 verset et Ood. l l l , fol. l v . . Ediderunt Herminjard III. p. 103 et Bonnet-Oonstable anglice T. I. p. l l , hic tamen posteriorem tantum partem.) A Monsieur frere et bon amy Monsieur Daniel advocat a Orleans. 1) Quod prioribus literis2) promiseram, foecundas rerum multarum literas nunc scribo,3), publice quidem, sed mihi fraudi esse non debet quominus promissi religione me solverim. Nihil enim interest quam tibi cum multis haec communia sint, modo tua sint. Intra paucos dies addam quae quod nunc deest sarciant. Vale, amice, et si quando tibi nostri memoria succurrerit, rescribe. Lutetiae, pridie* Simonis. 4) Tuus Calvinus. 18 1) Haec ut caetera Calvini manu, qui tamen alii chartae angulo inscripsit a Monsieur et bon amy Mr. de Thoury, quae verba linea inducta deleta sunt. Codd. Genev. et Bern. 450 habent: Io. Calv. Nicolao Chemino, quod ab archetypo abfuisse testatur qui hoc ultimum exemplar descripsit Petrus Daniel. 2) deperditis. 3) Epistolam quae mox sub N. 19 sequetur innuit 4) t e. 27. Octobr. Annum P. Daniel adscripsit 1529 quo tamen anno pater eius iuris studiosus, minime vero advocatus fuit