52:249 249 CAPUT L 1. Paulus apostolus Iesu Christi secundum ordinationem Dei salvatoris nostri, et Domini Iesu Christi spei nostrae: 2. Timotheo germano filio in fide, gratia, misericordia, pax a Deo patre nostro, et Christo Iesu domino nostro. 3. Quemadmodum rogavi te ut maneres Ephesi, quum proficiscerer in Macedoniam, volo denunties quibusdam, ne aliter doceant: 4. neque attendant fabulis et genealogiis nunquam finiendis: quae quaestiones praebent magis, quam aedificationem Dei, quae in fide consistit. 1. Paulus apostolus. Si soli Timotheo scripsisset, non opus erat adscribere hoc epithetum, et ita asserere ut facit. Contentus enim procul dubio fuisset Timotheus solo nomine. Sciebat enim esse Christi apostolum: nec indigebat ulla probatione, quo fidem illi deferret, satis iam ad id sponte propensus et diuturno usu assuetus. Alios ergo potius respicit, qui non tam erant ad ipsum audiendum voluntarii, vel non tam facile eius dictis acquiescebant. Talium hominum causa se apostolum Christi esse testatur, ne parvi pendere ausint quod scribit. Et apostolatum suum confirmat ordinatione, vel decreto: quia nemo apostolum creare se ipse potebt: sed quem Deus ordinavit, ille verus est apostolus, dignusque honore. Neque Deum patrem solum apostolatus sui facit autorem, sed illi Christum adiungit. Et certe in ecclesiae gubernatione nihil agit pater, nisi per filium, et ita communiter cum filio. L) eu m s a l v a t o r em vocat: quem titulum filio tribuere saepius solet: patri tamen eo ipso convenit, quia is est qui nobis dedit filium. Merito igitur illis salutis nostrae gloria adscribitur. Unde enim salvi sumus? nempe quia sic nos dilexit pater, ut per filium nos redimere voluerit, ac salvare. Quod autem C h r i s t um appellat spem nostram proprie illi convenit. Tunc enim incipimus bene sperare, quum in Christum respicimus: quandoquidem in eo solo residet tota salutis nostrae materia. 2. Timotheo germano filio. Non est hoc parvae laudis elogium, quo significat Paulus se pro vero ac non degenere filio agnoscere Timotheum, et talem ab aliis vult agnosci. Imo perinde Timotheum