50:249 249 CAPUT V. 250 insanum esse hominem ut sibi malum sponte accersat. Postremo suspectos reddit adversarios, quod circumcisionem praedicando suaej potius tranquillitati consulant quam fideliter serviant Christo. Summa est, Paulum ab omni ambitione, avaritia, sui denique respectu abhorruisse, quum favorem plausumque contemneret: persequutionibus vero et multorum furori se obiiceret potius quam minimum unguem deflecteret ab evangelii puritate. Exinanitum est scandalum crucis. Libenter evangelium Paulus crucem nominat, vel sermonem crucis, dum abiectam eius simplicitatem vult opponere ampullis humanae sapientiae vel iustitiae. Nam et Iudaei prava iustitiae confidentia, et Graeci stulta sapientiae persuasione inflati, evangelii humilitatem despiciebant. Quum ergo dicit nunc, recepta circumcisionis praedicatione nullum amplius fore scandalum crucis, intelligit nullam sibi molestiam exhibitum iri a Iudaeis, sed bona eorum pace sibi docendi fore locum : quia amplius eos non offendet fucatum illud et adulteratum evangelium compositum ex Mose et Christo, sed eiusmodi mistura tolerabilis ipsis erit, quia in pristinae dignitatis possessione manebunt 12. Utinam etiam abscindantur. Ultra provehitur indignatione: nam exitium imprecatur impostoribus illis a quibus decepti fuerant Galatae. Videtur autem alludere ad circumcisionem quam urgebant, quum dicit, abscindantur. In quam sententiam inclinat Chrysostomus: acsi diceret: Lacerant ecclesiam, circumcisionis causa. Velim eos prorsus abscindi. Sed talis imprecatio videtur parum congruere mansuetudini apostolicae. Nam ut salvi sint omnes optandum est : non ergo ut quisquam pereat. Respondeo, id verum esse dum homines respicimus. Nam omnium salus sine exceptione nobis a Deo commendatur: quemdadmodum pro peccatis totius mundi passus est Christus. Sed fit interdum ut piae mentes extra hominum considerationem efferantur : dum scilicet intuentur Dei gloriam et Christi regnum. Nam quanto praestantior est Dei gloria hominum salute, tanto in sui amorem ac studium altius rapere nos debet. Ita fit ut in gloriam Dei promovendam intenti fideles, mundi et hominum obliviscantur: ideoque malint totum mundum interire quam decedere aliquid gloriae Dei. Sed meminerimus votum inde illud manare, quod aversi a cogitatione hominum defixi sunt in solum Deum. Ita crudelitatis damnari non potest, quasi pugnet cum caritate. Deinde si cum uno homine vel paucis comparamus ecclesiam, quanto intervallo haec praeponderabit? Crudelis enim misericordia, quae hominem unum toti ecclesiae praefert. Video ab una parte gregem Domini qui periclitatur, video e regione lupum Satanae instinctu grassantem: annon ecclesiae cura sic absorbere totam meam cogi-