49:249 249 CAPUT XIII. 250 cuius florentissimum ante adventum redemptoris regnum fuerat, ipso iam manifestato maneret in servitute. Erat etiam aliud, quod non Iudaeos magis quam gentes a suis principibus alienaret: quod non modo a pietate omnes abhorrebant, sed infestissimis animis religionem persequebantur. Eos ergo agnoscere pro legitimis dominis ac principibus absurdum videbatur, qui regnum Christo unico coeli et terrae Domino moliebantur eripere. His causis verisimile est inductum fuisse Paulum ut intentiore cura magistratuum potestatem confirmaret. Et principio quidem generale praeceptum ponit, quo in summa comprehendit quod dicturus est: subiungit deinde quae ad eius praecepti expositionem ac probationem faciunt. Potestates supereminentes vocat, non supremas quae summum imperium obtineant: sed quae excellant supra reliquos homines. Subditorum ergo respectu, non mutua inter se comparatione sic vocantur magistratus. Ac sane hoc verbo mihi videtur apostolus voluisse tollere frivolam hominum curiositatem, qui saepe solent inquirere quo iure adepti fuerint potestatem qui rerum potiuntur: satis autem nobis esse debet quod praesunt. Non ea i m conscenderunt sua ipsi virtute in hoq fastigium, sed manu Domini sunt impositi. Quum vero omnem animam nominat, eo quamlibet tollit exceptionem, ne quis immunitatem captet communis subiectionis. Non enim potestas est, nisi a Deo. Ratio cur debeamus subiecti esse magistratibus, quod Dei ordinatione sunt constituti. Quod si ita placet Domino mundum gubernare, Dei ordinem invertere nititur adeoque Deo ipsi resistit quisquis potestatem adspernatur: quando eius qui iuris politici autor est providentiam contemnere, bellum cum eo suscipere est. Porro intellige a Deo esse potestates, non qualiter et pestilentia, et fames, et bellum, et caeterae peccatorum poenae ab ipso esse dicuntur: sed quia ipse ad legitimam rectamque mundi administrationem eas instituerit. Nam etsi tyrannides ac dominationes iniustae, quum plenae sint ara̡ac, non sunt ex ordinata gubernatione: ipsum tamen ius imperii in humani generis salutem a Deo ordinatum est. Itaque quum et bella arcere, et caeteris noxiis remedia quaerere liceat: apostolus magistratuum ius et imperium, tanquam humano generi utile, sponte et libenter a nobis suscipi et coli iubet Quas enim Deus infligit poenas hominum peccatis, non proprie ordinationes vocabimus, sed quae consulto media statuit ad legitimum ordinem servandum. 2. Qui vero restiterint. Quia resistere Deo nemo potest nisi in suam perniciem, minatur non impune laturos, quicunque Dei providentiae hac in parte se opposuerint. Cavendum ergo ne in hanc denuntiationem incurramus. Neque vero per iudicium poenam duntaxat intelligo, quae a magistratu Calvini Opera. Vol XLIX.